Latin
ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 131
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum mediocris iste modulus latitudinem habeat, nec ratio aliqua urgeat eundem adeo praecisum esse; consequenter in Architectura non habeantur proportiones ex seipsis verae: dispiciendum sibi putavit Autor, de constituendis probabilibus &verisimilibus, super rationes positivas extructis, a receptis tamen proportionibus non nimis recedentibus. Itaque cum Scriptorum aevi recentioris quidam in solo recensu &comparatione Operum illustrium antiquorum &recentiorum substiterint; eorum differentias, nullo delectu instituto, indicasse contenti: caeteri super diversas Architectorum celebrium sententias judicium sibi quidem permiserint decernendi, opinionemque propriam tanquam regulam certam proposuerint: nec tamen, quod optandum, vel horum autoritas suffecerit condendae legi inviolabili; vel etiam regulae hactenus in promtu fuerint evidentis veritatis, aut ad minimum probabilitatis, ut caeteris praeferrentur: tertium Architecturam tractandi modum Autor adjunxit, quem eleganti simili cum prioribus ita comparat, ut, si faciei pulchrae proportio a singulis determinanda sit, primum dicat faciem Helenae, Andromaches, Lucretiae, &c. propositurum, in quarum unaquaque frons, nasus, &inter hunc &extremitatem menti spatium, prope sint aequalis longitudinis, sed differentis in diversis. Secundum, fronti attributurum minuta novendecim cum semisse; naso viginti cum tribus quartis: &reliquae parti novendecim cum tribus quartis Sibi tertio suo modo, singulas has partes fore viginti exacte minutorum, hoc est, inter se prorsus &ubique aequales. Hanc vero suam methodum caeteris statuit ad minimum faciliorem &commodiorem: quandoquidem, utut centesima vicesima totius faciei pars, fronti, naso &c. addatur aut dematur, nec plus facies futura sit venusta, nec minus; proportioni tamen debitae efferendae, memoriae infigendae, &retinendae, nullius alterius modi mensuram aptiorem. Atque hanc rationem non tantum secutos fuisse antiquos, sed &usurpatam a Vitruvio, methodicas ubique divisiones, nec memoriae graves, adhibente: desertam vero a modernis eam solum ob causam, quod mensuris irregularibus, quae circa Opera antiqua occurrunt, accommodare eam non potuerint; cum persuasi forent, ne tantillum quidem addi demive posse partibus illorum, citra jacturam omnis elegantiae.