# Acta eruditorum 1684 131

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/131

Sed cum mediocris iste modulus latitudinem habeat, nec ratio aliqua urgeat eundem adeo praecisum esse; consequenter in Architectura non habeantur proportiones ex seipsis verae: dispiciendum sibi putavit Autor, de constituendis probabilibus & verisimilibus, super rationes positivas extructis, a receptis tamen proportionibus non nimis recedentibus. Itaque cum Scriptorum aevi recentioris quidam in solo recensu & comparatione Operum illustrium antiquorum & recentiorum substiterint; eorum differentias, nullo delectu instituto, indicasse contenti: caeteri super diversas Architectorum celebrium sententias judicium sibi quidem permiserint decernendi, opinionemque propriam tanquam regulam certam proposuerint: nec tamen, quod optandum, vel horum autoritas suffecerit condendae legi inviolabili; vel etiam regulae hactenus in promtu fuerint evidentis veritatis, aut ad minimum probabilitatis, ut caeteris praeferrentur: tertium Architecturam tractandi modum Autor adjunxit, quem eleganti simili cum prioribus ita comparat, ut, si faciei pulchrae proportio a singulis determinanda sit, primum dicat faciem Helenae, Andromaches, Lucretiae, &c. propositurum, in quarum unaquaque frons, nasus, & inter hunc & extremitatem menti spatium, prope sint aequalis longitudinis, sed differentis in diversis. Secundum, fronti attributurum minuta novendecim cum semisse; naso viginti cum tribus quartis: & reliquae parti novendecim cum tribus quartis Sibi tertio suo modo, singulas has partes fore viginti exacte minutorum, hoc est, inter se prorsus & ubique aequales. Hanc vero suam methodum caeteris statuit ad minimum faciliorem & commodiorem: quandoquidem, utut centesima vicesima totius faciei pars, fronti, naso &c. addatur aut dematur, nec plus facies futura sit venusta, nec minus; proportioni tamen debitae efferendae, memoriae infigendae, & retinendae, nullius alterius modi mensuram aptiorem. Atque hanc rationem non tantum secutos fuisse antiquos, sed & usurpatam a Vitruvio, methodicas ubique divisiones, nec memoriae graves, adhibente: desertam vero a modernis eam solum ob causam, quod mensuris irregularibus, quae circa Opera antiqua occurrunt, accommodare eam non potuerint; cum persuasi forent, ne tantillum quidem addi demive posse partibus illorum, citra jacturam omnis elegantiae.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
