Latin
LES PROPORTIONS DU CORPS HUMAIN, ME
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 137-3
Unproofread scanNot analysed yet
modica, &foliis omnino triginta, statuarum iconismos exhibentibus) ob materiae quandam cognationem antecedenti; diversissimo licet utriusque instituto. Hujus enim praesentis Autor nihil aliud agit, quam quod Scriptores Architectonicos primi generis apud Perraltium fecisse modo indicavimus, quibus satis fuit exempla Operum egregiorum proposuisse: nullo suo judicio super iisdem lato: quanquam eum sibi delectum habitum asseveret, ut ex pluribus potiora tantum Antiquitatis Opera, &quae famosioribus Delineatoribus ita admirationi sint, ut ab iis mensuram conficiendis aliis capiendam putent, modulo suo subjecerit. Consulto autem exhibet effigies diversorum characterum, &plerasque a fronte, tergo, ut &lateribus conspicuas, diversasque eapropter in Tabulas, cum mensuris partium pro situ unoquoque relatas: ut vel hinc, vel inde Lector, Picturae Sculpturaeve deditus, in commodum proprium aliquid possit derivare. Sunt vero, Laocoontis (cujus simulacri meminit Plin. l. 36. hist. nat. cap. 5.) ejusque filiorum; Herculis, Gliconis manu facta; Antinoi &Apollinis Pythii, in hortis Vaticani; Pirami &Mirmillonis moribundi, in Ludovisianis, asservatarum; Veneris Aphrodisiae, Mediceorum; Pacis &puellae pastoralis, Operis Graeci; aliaque pauca anonyma.