# Acta eruditorum 1684 137-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LES PROPORTIONS DU CORPS HUMAIN, ME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/137-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/137-3

modica, & foliis omnino triginta, statuarum iconismos exhibentibus) ob materiae quandam cognationem antecedenti; diversissimo licet utriusque instituto. Hujus enim praesentis Autor nihil aliud agit, quam quod Scriptores Architectonicos primi generis apud Perraltium fecisse modo indicavimus, quibus satis fuit exempla Operum egregiorum proposuisse: nullo suo judicio super iisdem lato: quanquam eum sibi delectum habitum asseveret, ut ex pluribus potiora tantum Antiquitatis Opera, & quae famosioribus Delineatoribus ita admirationi sint, ut ab iis mensuram conficiendis aliis capiendam putent, modulo suo subjecerit. Consulto autem exhibet effigies diversorum characterum, & plerasque a fronte, tergo, ut & lateribus conspicuas, diversasque eapropter in Tabulas, cum mensuris partium pro situ unoquoque relatas: ut vel hinc, vel inde Lector, Picturae Sculpturaeve deditus, in commodum proprium aliquid possit derivare. Sunt vero, Laocoontis (cujus simulacri meminit Plin. l. 36. hist. nat. cap. 5.) ejusque filiorum; Herculis, Gliconis manu facta; Antinoi & Apollinis Pythii, in hortis Vaticani; Pirami & Mirmillonis moribundi, in Ludovisianis, asservatarum; Veneris Aphrodisiae, Mediceorum; Pacis & puellae pastoralis, Operis Graeci; aliaque pauca anonyma.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
