Latin
R. MOSIS MAIEMONIDAE DE SACRIFICIIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 14
Unproofread scanNot analysed yet
Appendicis loco adjecta est versio tractatus Majemonidis de consecratione calendarum &ratione intercalandi, quem, licet antehac seorsim prodierit, studiose recognovit, ¬is atque variarum lectionum observatione adauxit, &quia in numerorum rationibus peccatum erat valde, ad corrigendos illos Dethlevum Cluverium, ex Societate Regia Londinensi unum, Virum in Astronomia excellentissimum consuluisse se ingenue fatetur, innuens hanc Majemonidae disputaticnem in tabulas esse digestam a Cluverio, una cum ejus opere magno, quod Pandectas Astronomiae inscribit, propediem vulgandas. Denique in Corollario ex Talmude observat, visum esse LXX viris Interpretibus, ut aliqua loca Pentateuchi aliter quam in sacris originibus concepta fuerant, ponerent, &simul inde, quod ex aliis libris similia allegata non sint, adhibita autoritate Josephi, concludit, Viros LXX praeter Pentateuchum nihil transtulisse.