# Acta eruditorum 1684 14

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, R. MOSIS MAIEMONIDAE DE SACRIFICIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/14

Appendicis loco adjecta est versio tractatus Majemonidis de consecratione calendarum & ratione intercalandi, quem, licet antehac seorsim prodierit, studiose recognovit, & notis atque variarum lectionum observatione adauxit, & quia in numerorum rationibus peccatum erat valde, ad corrigendos illos Dethlevum Cluverium, ex Societate Regia Londinensi unum, Virum in Astronomia excellentissimum consuluisse se ingenue fatetur, innuens hanc Majemonidae disputaticnem in tabulas esse digestam a Cluverio, una cum ejus opere magno, quod Pandectas Astronomiae inscribit, propediem vulgandas. Denique in Corollario ex Talmude observat, visum esse LXX viris Interpretibus, ut aliqua loca Pentateuchi aliter quam in sacris originibus concepta fuerant, ponerent, & simul inde, quod ex aliis libris similia allegata non sint, adhibita autoritate Josephi, concludit, Viros LXX praeter Pentateuchum nihil transtulisse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
