# Acta eruditorum 1684 140

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/140

Cum enim trachea dissecaretur, ultra digitum cum dimidio lata observabatur, & hujus cartilagines extra pulmones annulares: longitudine viginti aequabat digitos, prope cor & confinium epatis in eam partem pulmonum, quam major vesica constituebat, desinens; cartilaginibus tamen haud semper adeo distinctis, sed saepissime satis confusis. Pulmones a gutture initium nacti, ad trium pedum longitudinem descendunt, eorumque superior pars (fig. 1. b) quae pedem longa, & in anteriore corporis parte sita ad cor usque abibat, ex vesiculis seu cellulis exiguis, instar ranarum pulmonum, conffabatur, ob frequentem autem ac tessulatam vasorum sanguiferorum ramificationem coloris conspiciebatur rubicundi, cellulis illis in parte inferiore sensim & ita evanescentibus, ut reticularem valvularum convenientium, superficiei membranae pulmonum interioris, compagem formare, tandemque in vesicam largiorem (fig. 1. cecc) minus cavernosam abire viderentur. Gulam in hoc animali non canalis tantum, ut in aliis, sed stomachi quoque munere fungi, probabile fiebat; inflata siquidem in duos tumores satis amplos (fig. 1.d. f.) ventriculi latitudinem superantes, distendebatur. Longitudo totius oesophagi duorum pedum ac trium pollicum cum dimidio, stomachi vero (g) 5 pollicum erat: hicque illo crassior existebat; una quippe adhuc tunica notabili interiore prae illo gaudebat, glandulosa sc. plicis exornata & superficiem gulae interiorem aliquantum conscendente. Apyloro ductus (fig. 1. h & fig. 2. a) denuo ad sesqui pollicis latitudinem arctatus, mox in largum intestinum, (fig. 1.i. fig. 2.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
