# Acta eruditorum 1684 144

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/144

) fissa erat, & quidem notabili hiatu, ne integra & dentibus instructa linguam laederet, neve haec in actione sua turbaretur, quam Charus in capiendis muscis similibusque insectis, Joh. Baptista Hodierna apud Severinum in Vipera Pythica, in exturbandò luto e naribus propriis, collocant. Linguae superincumbebat larynx, (fig. 5. fo) non adeo variis cartilaginibus, ut in aliis animalibus, exstructa, sed rima tantum simplici, pro in & expiratione aeris, sibilatione iis solenni, instructa: quae nulla epiglottide, propter arctiorem sui clausuram indigebat. Dentium duo genera alebat, minorum sc. (fig. 5. ccb) utrique maxillae infixorum, pro capiendis ac retinendis alimentis: & venenatorum hamorum (sig. 5. dd fig. 6. gh, & fig. 7.) quibus interficiunt, qui omnes canini seu apprehensores sunt, & extra maxillam superiorem collocati: cum praedam integram & sine masticatione deglutientes, molaribus dentibus haud indigeant. Priorum dentium in maxilla inferiore duae observabantur in utroque latere series, & in harum singulis quinque dentes, interiores vero exterioribus minores, in universum viginti; cum superior maxilla eorum sedecim tantum contineret, quorum quinque a quolibet latere siti retrorsum, 6 reliqui antrorsum spectabant; qui cuncti nihil mali morsu suo inferunt. Ast alterius generis dentes seu unci venenosi magis incurvati (fig. 7. ) numero 6 aut septem, extra maxillam superiorem hujusque os, secus ac reliqui dentes in anteriore oris parte locabantur; horum anteriores & majores (fig. 6. g) in illo osse (sig. 6. f) quod pro auris osse haberi posset, minores & posteriores musculis ac tendinibus vicinis duntaxat adhaerescebant. Nullus tamen horum ad primum oris hiatum conspiciebatur: sub crassiore enim membrana seu vagina eousque latitant, donec pro lubitu illos, simili ratione ac leo & felis ungues, exerant. Meatu gaudebant manifesto, & in radice amplo satis foramine conspicuo, qui ad apicem eorum tendens in fissuram sensibilem abibat, & per quem virus ad exteriora, compressis gingivis, ferebatur, coloris dilute lutei; qui forsan suspicioni illi occasionem dedit, qua illud per peculiarem canalem ex vesicula fellis huc derivari quidam scriptores asseruerunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
