Latin
VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 146
Unproofread scanNot analysed yet
In vertebris caudae duo comparebant processus spinosi, (fig. 9. bb) quamvis reliquis unus tantum contigerat; duo item processus transversi minores, (cc) costis analogi. Ultimae caudae vertebrae annectebantur interveniente musculo quodam crassiore (fig. 10. b.) &membranis cuti continuis, crepitacula (fig. II. &12) quae in hoc nostro subjecto numero tantum quinque erant, sed videbantur quaedam esse abrupta: sunt ea nihil aliud quam concava, tenuia, dura &sicca, hincque fragilia &sonora valde ossicula, ejusdem fere magnitudinis &figurae, ac Cuncta rigida gaudent epiphysi, ita ut os sacrum humanum. extremitas superioris ossiculi bina inferiora subeat: per quam conformationem articulatione non saltem egregia pollent, sed multiplicatum magis sonum edunt, quo ex mente Guilbelmi Pisonis admoniti homines aeque ac bruta tempestive sibi cavere possint a tam pernicioso colubro. Idem Piso, Nirembergius &alii asserunt, singulis annis novum horum ossium accedere, unde Grevv in Musaeo regio viperae hujus aetatem sedecim annorum suspicatur, cum totidem utplurimum in illa observentur juncturae, quamvis nonnulli earum ultra 20 se vidisse perhibeant. Explicatio Figurarum. Fig. Portionem corporis aperti monstrans, quae pulmones, cor, gulam, stomachum &c. continet. aaa Arteria aspera. seu dilatatio, seu alter ventriculus B Superior seu vesiculosa pulspurius. monum pars. g Verus ventriculus. cecee Inferior pulmonum pars h Brevis intestini angustia, majorem folliculum formans. mox sub pyloro. d Prima Oesophagi intumei Intestinum. scentia sen prior spurius ventriculus. k Cor. eee Oesophagi potio rractior. lAuricula ejus. f Altera Gulae in cumescentia mmm Tres arteriae, quarum duae ascendunt, una descendit. p Vesicula fellis. nnn Tres amplaevenae, quarum 9 Lien, secundum Charas panduae descendunt, tertia ascendens creas.