Latin
RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 15
Unproofread scanNot analysed yet
Quos quidem ipsos, &his multo plures, in Huberti Goltzii Sicilia &Magna Graecia anno 1576 Brugis primum evulgata extare negari non potest; correctiora tamen a Prospero numismata ea esse exhibita, in Praefatione doctissimus Arnoldus affirmat. Quae tanto commendabiliorem librum hunc Volckameri cura iterum editum reddit, quanto exactius recensum praestantissimorum medicae simul ac nummariae rei Scriptorum animis curiosorum &elegantiorum litterarum studiosorum subjicit: quae utilissima latrophilologorum sylloge splendorem &decus eximium libro conciliat. HISTORIA CALVINISMI& PAPISMIlitus ἀμόθμίεαε ἅ Parallela. Tomus II. secκenδoλ. Roterodami 1683. in 4 &12. Apud Regn. Leers. PRiorem operis hujus tomum mense superioris anni Decembri,