# Acta eruditorum 1684 15-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/15-2

pag. 520. squq. exhibuimus. Reliquum ergo est, ut promissi memores, quae altero tomo pertractantur, strictim referamus. Cum vero Maimburgius tria accusationum capita contra Reformatos jactet, quod nempe occasionem bellorum dederint; quod sectam fecerint insolentissimam & crudelissimam; quod denique rebellionem adversus reges & principes subditis inspiraverint: permissum sibi esse putavit autor apologiae, ut eadem Maimburgio, sive Papismo, per modum, ut ait, recriminationis seu retorsionis opponeret. Papismi autem & malorum, quae ex Paparum dogmatibus, principiis, regulis, actionibus, secuta fuerint, originem notabilem in seculum octavum collocat, justoque Dei judicio factum scribit, quod Maimburgius in libris suis de Iconoclastis, tum de Schismate Orientis & Occidentis, & de Declinatione Imperii, isthaec omnia ipse proposuerir, quamvis speciose incrustata: sed veram & genuinam rerum harum faciem, ex historia hac Papismi confidit apparituram esse. Primiam Primam igitur ejus partem constituit historia de Iconolatris & Iconoclastis, de qua agitur parte III (quae est liber hujus tomi primus) cap. I.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
