# Acta eruditorum 1684 153

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, INTRODUCTIO AD LATINAM BLASONIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/153

INTRODUCTIO AD LATINAM BLASONIAM. II. Gea. Hend. An Essay to a more correct Blason in latine then formerly befimann. hath been used. Autore Johanne Gibbono, Armorum Servulo, quem a Mantelio dicunt caeruleo. Londini sumptibus Autoris, 1682. in 8. NObilissima armorum scientia, posteaquam diu jacuerat, cumprimis inter Gallos cultores strenuos ac felicissimos invenit; nec ulla est natio, quae aequalem industriam amoenissimo studio attulerit, quamvis Germanis nostris exteri haud inviti hanc laudem concedant, quod omnium primi artis heraldicae inventores fuerint. Factum autem hinc est, ut quibus Latine de rebus ad tesseras gentilitias spectantibus agere visum fuit; quorum quidem plures, cum inter ipsos Gallos, tum inter Anglos, Germanos & Italos extiterunt; terminos Gallicos plerumque adhibuerint, ac barbarismis frequentissimis optimam linguam contaminarint. Quod cum animadvertisset Johannes Gibbon, fecialis Anglus, hanc sibi operam sumpsit, ut e variis Autoribus Latinas voces, quibus ipsi artis heraldicae instrumenta exprimere voluerunt, colligeret, ac sicubi aliorum industria defuit, defectum suppleret. Constat autem tractatus duabus quasi partibus. Initio ordine alphabetico Termini Gallic. angli disponuntur, ipsisque subjiciuntur explicationes diversorum scriptorum, è quibus subinde quae puriorem latinitatem redolent, seliguntur, rejectis plerumque satis feliciter barbarismis. Neque enim diffitendum est, Autorem, quod sibi proposuit, diligentissime urgere, ac Latinam illam Blasoniam, quam vocat, pro virili corrigere. Si qui autem termini heraldici forte in hoc catalogo omissi videbuntur, satisfaciet responsio, quam libri prooemium suppeditat. Videlicet tales erunt illi, ut aut quam rarissime occurrant, aut non habeant in arte heraldica significationem peculiarem, à nativa declinantem. Altera pars glossas ac observationes quasdam Camdeni, Chiffletii, ac Vredi explicationibus gentilitiorum scutorum addit; ut adeo praecepta prioris partis hic per exempla illustrentur, THEARMS,

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
