# Acta eruditorum 1684 158

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DES CONQUESTES DE MOULET AR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/158

Inde quaedam de mulieribus, liberorum educatione, conjugiis, de mortuorum sepultura, de apostatis, eunuchis, ac Judaeis sequuntur. Ultimo omnes provinciae ac omnia loca, quorum Historia mentionem fecit, breviter describuntur, ac subjungitur nova quaedam tabula Geographica, quae solum regnum Fessae, cum principalium urbium planis, exhibet. HOROLOGIA SCIOTERICA PRAELIBATA, AD DElineandum Sciotericon Declinationis Solaris, quantum indies est perceptibilis. Per N. Hanbury, Trin. Coll. Cant. Londini apud Awnsham Churchil, 1683. in 4. Uid Autori propositum sit in hoc Opusculo tradere, ex ipso hujus titulo manifestum est. Exsequitur id praemissa brevi de Sciotericis varii generis isagoge: in qua explicatis Planis circulorum coelestium, quorum hic aliquis est usus, ipsa Sciotericorum Plana distinguit, declinationem & obliquitatem Axis eorundem, structuramque Sciotericorum diversae speciei explicat, & Gnomonem in Planis diversis applicare docet; rationem horum geometricam sub finem cujusque capitis; trigonometricam per singulas species planorum peculiari ἀνακεφαλαιωσει c. 5. adjungens. Ipsum Sciotericon deinde Declinationis Solaris, quod Hemerologium appellat, construit, ejusque exempla exhibet in Horologio directe orientali inclinante, & erecto: porro etiam pro declinationibus Solis ad singulas diei horas in eodem exhibendis, modum commonstrat. Coronidis loco duplex est ἄνα κεφαλαίωσις trigonometrica, prima supra memorata, pro angulo stylari potissimum, linea substylari & meridiana designandis; altera hemerologica, pro debite delineandis declinationibus Solis. Benevolum Lectorem admonitum cupimus sphalmatis, quod Iconismo mensis praecedentis Actorum, Paraselenas exhibenti, irrepsit: in eo enim Jupiter infra Lunam, respectu radii ad Horizontem descendentis intuenti, ad dextram est, cum coelo convexo ad sinistram reponi debuisset. Malumusque adeo Lectorem ad textum ipsum attendere, quam ad schema, quod phaenomeno accuratius respondere potuisset, nisi operarum festinatio & impatientia intercessisset. Pag. 15. lin. 7. pro quos quidem ipsos lege Quorum quidem plerosque. pag. 141. deleatur τὸ NB. in margine, N. IV. ACTA

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
