Latin
ERUEITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 159
Unproofread scanNot analysed yet
ERUEITORUM publicata Lipsiae Calendis Aprilis, Anno M DCLXXXIV. HORTI INDICI MALABARICI PARS IV de Arboribus fructiferis Regni Malabarici, Latinis, Malabaricis, Arabicis, &Brachmanum characteribus nominibusque expressis, una cum Floribus, Fructibus &Seminibus naturali magnitudine a peritissimis pictoribus, &ad vivum exhibitis &c. adornata per HENRICUM van REEDE, tot DRAAKENSTEIN, quondam Malabarici regni Gubernatorem &c. &JohannemMunnicks M. D. Anatomes ac Botanices in Acad, Ultrajectina Professorem, cum notis Johannis Comelini. Amstelodami apud viduam Johannis van Sommeren &c. Anno 1683 in fol. Otanicos inter seculi hujus libros dudum primas tenuit opeProsum ac vastum illud volumen, Hortus Eystettensis inscriptum, Dauspiciisque episcopi Eystettensis Johannis Connidi abs Basilio Beslero, philiatro ac pharmacopoeo, anno 1613 editum, in quoplantae, flores, stirpesque ex variis orbis terrarum partibus singulari studio collectae, quae quidem in celeberrimis viridariis episcopalem arcem ibidem cingentibus tum temporis conspiciebantur, delineatae sunt, atque ad vivum expressae, &si ordinem scisciteris, secundum anni tempora dispositae. Inclaruit hactenus Hortus Regius Blesensis, mole quidem exiguus, &figuris aeneis destitutus, sed oppido tamen accuratus, &studiosis rei herbariae perquam utilis; in eo siquidem plantae in eodem horto regio Blesensi contentae, &nemini eousque descriptae, breviter ac succincte delineantur, una cum observationibus generalioribus Roberti Morisonii, Scoti Aberdonensis; qui liber tertia vice Hilii vice Londini anno 1669 in 8, &auctior quidem in lucem prodiit. Operam hic Morisonius per decennium navaverat Gastoni duci Aurelianensi in indagandis, inque hortum regium invehendis plantis.