# Acta eruditorum 1684 162

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERUEITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/162

g. Prosperi Albini, Jacobi Cornuti, Guilelmi Pisonis, Jacobi Bontii, Jacobi Breynii aliorumque, qui post Baubinum scripsere, contulit. Laus autem princeps palmariaque tribuenda semper hoc in opere est nobilissimo Dn. van Reede. Hic enim in terra Malabarica degens medicos non unos tam Brachmanes, quam alius generis adhibuit, qui celeberrimarum plantarum indices idiomate suo conficerent, easque pro ratione tempestatis, qua vel foliis, vel floribus, vel fructibus ornatae conspiciebantur, dividerent. Ablegavit etiam in prata ac sylvas, pro ratione temporum anni, certos homines plantarum peritos, qui plantas cum foliis, floribus ac fructibus undecunque conquirerent, etiam conscensis altissimis arborum fastigiis; tres quoque quatuorve semper penes se habuit pictores, ut e vestigio vivas plantas accurate depingerent abs conquisitoribus illis allatas, omnesque praeterea principes Malabaricos quam humanissime rogavit, ut secum amice communicarent plantas & forma & usu celebriores; quemadmodum & nullus regum principumque illorum extitit, quin in horto hoc Malabarico aliquid florum severit. Quid? quod ipse nobilissimus van Reede, quotiescunque aliud quid agens in itinere florentissimas sylvas camposque amoenissimos observavit, comitatum illico omnem, qui ducentorum subinde fuit capitum, navi exscendere, & omne genus plantarum, quae floribus ac fructu ornatae cernerentur, hinc inde legere atque perferre ad se jussit. Plantas tandem sic undique conquisitas, per pictores depictas, per idoneos homines descriptas examini medicorum ac botanieorum eum in finem convocatorum (quod collegium quindecim aut sedecim nonnunquam doctis constitit) subjecit. Atque hoc ordine absoluti sunt duo hi tomi in publicum dati, quorum primus Arbores, alter Frutices persequitur. Sed cum laudatissimus van Reede in ulteriori Horti Malabarici sui cultura esset defixissimus, diligentissimo ejus rigatore laborisque socio Caseario, quippe vita functo, destituebatur; quanquam jacturam illam nonnihil allevabat Christianus Hermannus de Donep; ut qui adversaria collectaneaque Dn. Reede pro virili sua digerebat; &, quem ob excellentem in medicina peritiam imperator Japonicus sibi mitti abs illustri societate Indica petierat, Guilelmus then Rhinen, qui vires plantarum ac usum in adversariis jam dictis annotatum latine subjiciebat, totum etiam opus vacantiori tempore recensiturus, errores correcturus, & plurima, quae deficiebant, suppleturus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
