# Acta eruditorum 1684 163

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERUEITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/163

Recensione autem ista vix coepta nobilissimus van Reede ex India in Hollandiam revocabatur. Plantarum itaque picturas depingi denuo, ac descriptiones etiam eousque perfectas describi mox curavit, clarissimoque doctori then Rhinen reliquit, ut, si vel naufragium, vel casus alius iter suum conturbaret, denuo aliud Horti Malabarici exemplum transmitti ad Europaeos posset. Sed is salvus incolumisque patriis laribus est redditus. Hic primam Arborum partem editam apud Amstelodamenses conspiciens, eam longe aliter, atque ipse editionem adornandam ex Indiis transmissam voluerat, non sine animi perturbatione quadam deprehendit. Ex uno enim tomo duos typographus contra institutum suum fecerat, fruticibusque, qui supplementi tantummodo loco annecti debebant, secundum tribuerat, falso cum aliis persuasus, nihil Horti Malabarici restare amplius, omniaque ad umbilicum jam esse perducta. Redux vero ex India Dn. van Reede longe plures arborum, fruticum ac plantarum imagines attulit. Ordiendum itaque denuo fuit ab arboribus, quanquam ordine disturbato, cum error ille semel admissus corrigi emendarique haut potuerit. Atque hinc pars tertia, aeque ac prima, de Arboribus Regni Malabarici inscripta est, adornata itidem per nunquam satis depraedicandum Dn. van Reede, jam non regni amplius Malabarici gubernatorem, & summum consessus apud Indos Belgas extraordinarium senatorem, sed equestris ordinis nomine illustribus ac praepotentibus provinciae Ultrajectinae proceribus adscriptum, nec non per Johannem Munnicks, M. D. inque eadem facultate anatomes ac botanices in academia Ultrajectina professorem. Hic enim rogatus à Dn. van Reede, ut hortum hunc tarde succrescentem sua opera juvaret, hominemque transferendis Belgicis suis descriptionibus inquireret, non facilem tantum se illi ad id officii sese obtulit, sed & onus descriptionum, omnemque, quae eas spectabat, curam in se suscepit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
