# Acta eruditorum 1684 164

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERUEITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/164

Excusa autem fuit tertia Horti Malabarici pars Amstelodami anno 1682, & quod tacendum h.l. non est, primario in Malabar Nobili, potentissimo inquam principi Noeta Vile-virola Regi a PedinbodappeSourovvan, Couroun, Peratevide, Ellerta-Sourovvan, Cochin &c. qui ab adversa parte in exilium expulsus Belgarum ope ad regiae dignitatis solium adscenderat, abs nobilissimo van Reede, qui per XVII annos ei servierat, quarto decimo aetatis anno extra patrios fines peregrinatus, & paene maximam orbis partem continuo itinere permensus, dedicata. Subsecuta hanc fuit pars Horti Indici Malabarici IV, Amstelodami anno 1683 cum titulo supra posito evulgata; cui & commentaria sua non minus, quam secundae & tertiae partibus, Johannes Comelinus, rei herbariae callentissimus, adjecit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
