Latin
LES CESARS DE L EMPEREUR JULIEN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 165
Unproofread scanNot analysed yet
Vicit tamen se ipsam Spanhemiana industria, &qui absolutissimus credebatur labor, viginti quatuor abhinc annis editus, exactior longe augustiorque, majori eruditionis inexhaustae &elegantiorum litterarum apparatu instructus ac expolitus nuper prodiit in ipsa Lutetiarum augusta, ubi in aula maximi regis exquisita prudentia principis sui, potentissimi Electoris Brandenburgici (cui egregium hoc opus dicavit) negotia auctor administrat. Praemisit eruditam &prolixam praefationem, in qua de satyricis geterum libris scriptisve, ac satyrae Graecae &Latinae differentiis, diffuse ac erudite disserit, Juliani virtutes &vitia candide recenset, hujus vero satyrae dignitatem, veritatem, libertatem, amoenitatem &jocandi festivitatem, sed &impietatem adversus sacra &religionem Christianorum vere ostendit, rationem denique instauratae editionis hujus late exponit. In versione Gallica Graeco textui religiose inhaesisse, nec Cantoclari, Cunaei, aut Petavii interpretationes Latinas ubique secutum se esse profitetur; Graecum autem textum non solum qualis in editis libris extat, sed sicut in manuscriptis optimis antiquissimisque Isaaci Vossii &aliis eum reperisset, constitutum sibi affirmat, ad quem versionem hanc suam adornaret: in qua veras interpretandi leges, ab Huetio omnium optime traditas, accurate servatas quivis deprehendet. Notas textui substravit copiosas, &iis quae in priori editione extabant, plures longe prolixioresque; in quibus obscura auctoris loca illustravit, ingentemque a Juliano in exiguum isthoc scriptum reconditam eruditionem ex poetis, oratoribus, historicis &philosophis depromtam explicavit, sensum ejusdem paucis verbis inclusum investigavit &explanavit, priorum interpretum Latinorum errores notavit, textum Graecum emendavit, ipsius etiam Juliani adversus Constantinum Magnum &sacra religionis Christianae improbe dicta confutavit.