# Acta eruditorum 1684 166

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LES CESARS DE L EMPEREUR JULIEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/166

Cumque amplioris haec res esset laboris, ac majus spatium requireret, quam quod singulae textus pagellae praeberent, quibus substerni tam copiosa materia omnis non poterat, partem earum, si prolixae nimis essent, decerpsit & integro operi Notarum illustrationes seu assertiones subjecit, quae a critico potissimum studio (in quo eruditissimus auctor hodie primas tenet) exactiori profectae, Graeca Juliani loca emendata & ex aliis antiquis scriptoribus illustrata, explanata, ac profundiori eruditione explicata exhibent. In omni autem historia quum facem nummi praeferant veteres, eximia consignatae in iis vetustatis vestigia exhibentes, hunc potissimum industriae suae campum delegit, in quo decurreret doctissimus notarum auctor. Expressas enim juxta & coarctatas imagines varias, cumprimis imperatorias, singulari cum voluptate & industriae non vulgaris commendatione, periti hujus studii arbitri & aestimatores passim hic contemplantur, omnemque eruditionem priscis numismatibus illustratam advertunt; ut dubium relinquatur, an laudabilius susceptum, an absolutum felicius doctiusque isthoc institutum fuerit. Cujus etsi absolutam tractationem in eruditissimis dissertationibus de praestantia & usu numismatum antiquorum ad Octavium Falconerium editis perfecisse omnibus elegantiarum praesidiis instructissimus Spanhemius sit creditus, tamen insignis istius & incomparabilis operis novam eamque locupletiorem augustioremque & majori elegantiarum apparatu (cui accedere nil posse eruditi hactenus existimaverunt) instructam editionem promisit, quam non minori admiratione excipiemus, ac desiderio exspectamus, aetatem ac otium perficiendo praestantissimo operi necessarium illustri viro, in potentissimi regis aulae luce istud emolienti, & negotiis arduis pluribus occupato voventes. EVTROPII HISTORIAE ROMANAE BREIARIVM ab Vrbe condita usque ad Valentinianum & Valentem AA. notis & emendationibus illustravit Anna Tanaquilli Fabri filia. Parisiis 1683. in 4. Uctoribus in Gallia nitidissime hactenus adornatis, quos superiAoris anni mense Martio p. 83. recensuimus, (sed quibus tum addere C. Julium Caesarem, à Ioanne Goduino, anno 1678 notis & indice locupletatum, neglexeramus) iterum insignis facta est accessio doctissimae feminae Annae Fabri filiae studio: quae postquam Florum, Dictyn Cretensem, & Sextum Aurelium Victorem in Delphini usum concinnatos dedisset, Eutropium istis praestantiorem, &, quod ait, tenerae puerorum aetati convenientiorem notis & emendationibus illustratum publici juris fecit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
