Latin
BRITANNIAE SPECULUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 173
Unproofread scanNot analysed yet
Ferre enim nequit, quod Dallaeus anno MCCXV ab Innocentio III pontifice R. in concil. IV Lateranensi can. XXIomnis utriusque sexus, primum institutam fuisse confessionem auricularem contendit. Quapropter contra Dallaeum in hoc libro concilii Trid. Sess. XIV. c. 5. decretum ex historia ecclesiastica &Patrum testimoniis probare annititur: institutam esse a Domino integram peccatorum confessionem, &omnibus post baptismum lapsis jure divino necessariam existere. Quod qua felicitate praestitum sit, eruditus lector ex collatione libri memorati Dallaei judicare potest. Caeterum summa tractationis ejusque connexio, e praemisso libri capitum XXX indice cognosci potest.