# Acta eruditorum 1684 176

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, STEPHANI BALUZII MISCELLANEORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/176

ANtequam adversus Reformatas in Gallia Ecclesias dura illa RoAmano- Catholicorum molimina erumperent, de quibus nunc acerbae querelae longe lateque audiuntur, Jo. Benignus Bossuetus, saepe nobis prò dignitate & eruditione sua memoratus, tunc Condomensis, nunc Meldensis Episcopus, edito libro Expositionis Fidei Catholicae, ostendere conatus est, non tantum esse dissidiorum inter utramque religionem hiatum, quantus vulgo haberetur, neque adeo tam difficilem, ut creditur, ex reformata ad Rom. Catholicam transitum. Huic a docto & eloquenti inter Reformatos viro, oppositus est liber, sub titulo Praeservativi, in quo non tam de dogmatibus ipsis, aut eorum veritate, quam de maxima differentia inter utramque religionem agitur. Utrumque scriptum laudatores suos invenit, nec, quod sciatur, hucusque fuit, qui Praeservativum refutaret. Sed anno 1682 Antonius Arnaldus, Theologus Sorbonicus celeberrimus, e Gallia ob causam Jansenismi rigide defensam exul, Reflexiones has composuit, dissimulato quidem nomine, sed stylo & allegatis libris suis ita se prodens, ut nec serio voluisse latere videatur. Cum vero paulo post ad has animadversiones Reformatus quidam responderit, & Praeservativi apologiam fecerit, quae una cum Arnaldi libello ad nos pervenit, ne bis idem dicamus, subjuncta apologia, utriusque libri capita simul referre visum est. Titulus vero istius hic est:

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
