Latin
LE JANSENISTE CONVAINCU DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 178
Unproofread scanNot analysed yet
Percurrisse tamen Galliam hominem a Turenio marescallo, ad Romanenses converso missum, qui formulam unionis reformatis quibusdam pastoribus obtulerit, eisque subscriptionem persuaserit; quos etiam contra censuram synodalem Regia edicta defenderint. Dogma de inamissibilitate gnitiae non prius, quam sub initium hujus seculi disputari coepartum asserit, interque ea habendum, quae fundamentum fidei non convellant, sicut inter Lutheranos quosdam &Reformatos Rinthelii anno 1661 convenerit. Renuntiari quidem veritati, etiam ad fundamentum non pertinenti, non posse, at tolerari per Christianam charitatem debere, qui eam non capiant. Articulo 6. ad Reflexionem IV, ideo non credi dicit Expositioni Condomensi, licet approbationibus munitae, quod ea non conveniat cum sententia Rom. Catholicorum indisputabili, nec cum praxi ecclesiae Romanae. Quod exemplo cultus Sanctorum ostendit, quem Condomensis ita extenuat, quasi non alius sit, quam qui vivis fidelibus, preces eorum ad Deum pro nobis desiderando, praestatur; neque enim his templa strui, vota fieri, sacrificium Missae honoris causa exhiberi: et ipsius Missae, ex qua commemorationem sacrificii faciat Condomensis, sed quae uno ore pro propitiatorio quotidie venditetur. Totam nempe expositionem Condomensem tantum ad inescandos reformatos esse compositam, eaque sola spe, post multas cunctationes &correctiones, ab episcopis quibusdam, dein etiam Romae impetratas fuisse approbationes: multis vero R. Catholicis displicuisse, &a Crasseto Jesuita in Articulo de Invocatione Sanctorum, aperte fuisse refutatam. Narrat, ut Ludovicus Blancus, professor Sedanensis, qui dogmata quaedam Scholastica v. g.