# Acta eruditorum 1684 179

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LE JANSENISTE CONVAINCU DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/179

de libero arbitrio & de praedestinatione, tanti momenti ad schisma non esse, quam vulgo haberentur, scripserat, ab emissario illo Turenii tantatus fuerit, (Arnaldo etiam eo nomine laudatus) sed perspecto praejudicio dissertationem anno 1673 ediderit, qua satis ostenderit, in illis, quae cum cultu connexa sunt, veluti circa invocationem sanctorum, missam, purgatorium &c. cum Romana ecclesia temperaramenta non admitti. Esse quidem ait Apologista inter Rem. Catholicos, quibus tertiarum partium nomen tribui invitus ferat Arnaldus, quos ecclesiae suae errorum poeniteat, talibusque probari librum Condomensem, sed absque fructu; & Romae probari improbarique consilia & libros ex mera utilitate politica, quod scatere ait ex causa Jansenistica. Hunc ipsum Pontificem, qui Condomensi libro applauserit, ferre & probare Raymundi Capisucchi Mag. Sac. Palat. novum pro cultu Sanctorum librum, ultra omnes, ut fertur, limites exaggerato: probari & Malleti scriptum contra lectionem S. Scripturae. Dura nunc fulmina in clerum Gallicanum vibrari, propter infallibilitatem & potestatem Papae in temporalibus limitatam aut negatam, quam tamen problematicam fecerit Condomensis, approbante Pontifice. Articulo 7. speciatim agitur de libro Crasseti, Jesuitae, quem licet Arnaldus, Jesuitarum in universum hostis, despiciat, hujus tamen judicii nullum esse pondus, cum Crassetus Provincialis sui approbationem habeat, & faventem praxin, a nemine etiam condemnetur: adeo ut nec quidquam effecerint anonymus in Belgio, & episcopi Tornacensis & Castoriensis, moderationem cultus Deiparae poscentes. Art. §. refutantur, quae pro pallianda Sanctorum invocatione ex Curcellaeo objecerat Arnaldus, & autorem hunc reformatarum partium non esse, sed Socinianismo infectum dicitur, neque tamen quidquam pro Arnaldo facere, quod scripserit, non eundem esse Romanensium cultum erga Sanctos, qui paganorum fuerit erga idola; nec valere ad excusationem, quod Sancti ob Deum colantur, & preces nostras ex divina revelatione percipiant, cum omnia ista careant praecepto divino, imo contra id pugnent. Articulo 9 Reflexio VI ventilatur, de Daillaeo, qui articulos fidei fundamentales retineri in Romana ecclesia scripserat. Hoc enim non obstante, ob assutos erroneos, corruptam & vitandam esse ecclesiam illam, neque aliam esse Daillaei mentem, quanquam ejus opiniones omnes tueri non possint reformati, quas cum Camerone aliisque Salmuriensibus communes habuerit. Ad VII, VIII, IX Reflexiones Arnoldi respondetur Articulisio, 11, 12, 13, 14, tractaturque prolixe de differentia Pontificiae & Lutheninae sententiae circa trans. i8o trinssubstantiationem, & praesentiam realem, & haec tolerabilis habetur, improbatis quae reformati quidam fervide in contrarium scripserunt. Omnem certe idololatricae adorationis culpam a Lutheranis abstergit Apologista, laudatis Martino Chemnitio, & Joh. Gerhardo, quem inter doctissimos seculi nostri Theologos refert. Imo reformatos eodem modo Christum in S.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
