# Acta eruditorum 1684 18

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/18

In hac enim arcem Papismi ait consistere; nec errores ullos imputari iis, qui hanc agnoscunt; nec orthodoxiam eos juvare, qui hanc rejiciant. Ad exceptionem, quod Gallicanus Clerus Pontifici temporalem potestatem neget, multa respondet, & respici potius Hispanorum & Italorum sententiam debere contendit. Nam ex hypothesi, quod spiritualis potestas universalis Papae competat, speciose sequi, temporalem ei non esse denegandum, quia sine hac spiritualem valide & utiliter exercere & tueri non possit. Dein si Christi vicarius est, nec ullus princeps Christo obsequium, ne in temporalibus quidem, denegare ausit, rationem nullam esse, cur id Papae non deferatur. Probare hoc tot seculorum praxi, & exemplis damnatorum a Papis & exautoratorum Regum. Concilii Florentini & Lateranensis decretis invalide objici Constantiensia. Denique esse in Gallia monachos & Jesuitas, quique eorum partes foveant, Episcopos, qui cum curia Romana, Italisque & Hispanis consentiant. Papismum autem sive potestatem Pontificiam a religione separari non posse, licet id tentaverit auctor quidam recens in libro, in Actis anni 1682 mense Octobri pag. 310. à nobis memorato, cui titulus: Media secura & honesta ad convertendos haereticos. Obiter taxat quosdam ex Protestantibus, qui ministris Ecclesiae temporalem potestatem in Principes tribuant, eamque sententiam ab Ecclesia Reformata agnosci negat. Cap. VIII demonstrat quae dixerat, de affectato a Papis summo imperio, ex historia rerum inter illos & Imperatores Romano-Germanicos, praecipue adversus Henricos, patrem & filium, gestarum, & quae secuta sunt, usque ad Innocentii III tempora, unde jure eligendi Pontifices & Episcopos, & supremo in urbem Romam imperio Imperatores exciderint: quae omnia quanto sanguine constiterint, quantasque elades rei Christianae dederint, ex auctoribus illorum temporum manifestum esse. Persequitur Cap.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
