# Acta eruditorum 1684 180

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LE JANSENISTE CONVAINCU DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/180

coena adorare dicit, quo Lutherani, genuflexione etiam in Anglia admissa: nihil enim, ne sic quidem, idololatrici fieri, nec ad elementa externa respici. Occasionem nactus ex hac materia & aliis, Arnaldum (Meynerio Jesuitae assentiens) Deismi suspectum facit, & ex Philosophiae suae Cartesianae principiis nullam praesentiam realem credentem, versatilem, denique & inconstantem. Articulus 15 opponitur Reflexioni X, & disputatur de regimine ecclesiae, quod jure divino aristocraticum, non monarchicum esse debere contendit Apologista, neque tamen ideo quaestionem de paritate episcoporum & presbyterorum in Anglia ventilatam, huc recte ab Arnaldo tractam esse; de hac enim salva fide disquiri posse, stante in utroque casu regimine aristocratico. Articulo 16 contra Reflexionem XI disseritur de potestate pontificis, quam Arnaldus ita efformare vult, ut reformatis non tam hispida & horribilis videatur; sed frustra, ut pluribus ostendit Anonymus, dum Spanhemii & Blondelli sententiam explicat, & ne consensu quidem ecclesiae sive jure humano & ecclesiastico, talem potestatem pontifici tribui posse statuit, qualem sibi arrogat. Has animadversiones undecim Arnaldus composuisse se professus est, cum liber Praeservativi prodiret, editione autem ob impedimenta dilata, addidisse reliquas quinque. Itaque Reflexione XII falsum esse scribit, quod crudeles persecutiones contra reformatos in Gallia fiant; servari enim edictum Nannetense, nec ullum templum, quod eo nitatur, dirutum esse; sed Articulo XIIX summa hoc cum impudentia & contra conscientiam dici, regerit Apologista, & capita indicat, jam satis nota, in quibus contra edictum reformati graventur, prohibita praesertim libertate, quae Romano-Catholicis, etiam clerieis, per edictum conceditur ad amplectendam religionem Reformatam, sublatis tribunalibus semipartitis, & collegiis ac scholis, plerisque etiam academiis; tum dirutis tanto numero templis, ut in Pictonibus ex 6o vel 80 tantum quatuor, in Aquitania ex 123 non nisi septem supersint. Crudelitatis vero a Marillaco in Pictonibus exercitae exempla testibus 25000 comprobari posse tradit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
