# Acta eruditorum 1684 181

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LE JANSENISTE CONVAINCU DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/181

Summam etiam calumniam esse, quod reformati synodo anno 1659 habita cum Angliae protectore Cromvvello foedus inire voluerint. Reflexione XIII Arnaldus conditionem Rom. Catholicorum in Batavis considerandam exponit, quod contra pacta unionis Provinciarum anni 1579, exercitio publico & bonis ecclesiasticis careant. Hoc acriter improbatur eodem articulo 18, & pro classico ad seditionem habetur: nec quicquam enim juvare Rom. Catholicos allegatam unionem, quae secutis temporibus & pactis in alium plane statum devenerit. Reflexione XIV edictum Regis de liberis reformatorum ab obstetricibus Rom. Catholicis baptizandis, defendit Arnaldus, & Reflexione XV conqueritur, quod Rom. Catholici inquadam Belgii provincia cogantur liberorum suorum baptismum differre, ad dies a pastoribus reformatis destinatos. Postremum hoc negat Apologista; ad illa vero multa regerit, & responsionem aliam uberiorem ab autore Praeservativi contra baptismum a foeminis administrandum, & violentam obstetricum obtrusionem, sperandam indicat, & ita futurum esse ait, ut & Reflexioni XVI satisfiat, in qua Arnaldus vehementer expostulavit de apologia contra librum suum (Renversement de la Momle des CalVinistes) quo summae impietatis reformatos accusavit, improbantibus quidem, ut dicitur, omnibus cordatis, etiam inter Rom. Catholicos, alioque scripto convitia reiteravit. Interim cum dicta Reflexio XVI serio provocet Reformatos, ut vel unam paginam Tractatus sui monstrent, in qua mala fide & per imposturam aliquid illis imputaverit, gratificaturus apologista viginti plus minus propositiones falsas & mendaces, ut ait, excerpsit, quibus calumniae & cavillationis adversus reformatos reus peragi Arnaldus possit, JOHANNIS Eisenhards / PHILOSOPH. &9. dens. δάηι. J.U.D. & in Academia Julia P. P. Institutionum Juris& οί. prudentiae doctrina generalis &c. Helmstadii 1683. apud Georg. Wolfg. Hammium in 4. Egitimae scientiae primis elementis juventam imbuturus Sacratistum in Asimus Princeps, cum in prooemio suarum Institutionum duobus titulis libri I prioribus, παιδείαν quandam praemittit, generalia universae Jurisprudentiae Romanae axiomata continentem. In illa vero tradenda citra dubium levi brachio & per transennam quasi ex hac ratione versatus est, quod juvenes eo tempore ad discendum juris studium e philosophorum scholis limatiori longe ingenio accederent, ac plerumque hodiernis moribus fieri solet, quibus plurimi, ne salutatis quidem activae philosophiae liminibus, in ipsa hujus divae sacraria praepostero prorsus ausu irrumpere non erubescunt, non JCti, sed circumforanei clamatores olim ac omnino tales futuri, quales in oratione adversus Callimachum Isocrates, depingit in Xenotimo quodam, qui & leges adulteraverit, & judicia corruperit, & magistratus vexaverit, malorum denique omnium causa fuerit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
