# Acta eruditorum 1684 182

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LE JANSENISTE CONVAINCU DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/182

Hanc igitur introductionem in usum cupidae legum juventutis majori lumine dignam ratus CL. Eisenhardus, vestigia Imperatoris κτὰ πόδα pressit, ac in prooemio omnia Jura, quae in Germania actionibus civilibus normam praescribunt, recensuit, adeoque non modo historiam Νομοθεσίας Romanae, quomodo ante, circa & post Justiniam tempora se illa habuerit, sed consuetudinum quoque Feudalium, Canonici item & Germanici Juris tam generalis quam specialis originem atque auctoritatem succincte delineavit. In sequentibus autem septem capitibus praecipue in eo totus est, ut ostendat, omnem validitatem negotiorum civilium, partim ex voluntate & facultate personarum agentium, partim ex forma & modo istis a Legislatore praescripto suspensam esse: hinc fine & primis Jurisprudentiae praeceptis pro instituti ratione expositis, de variis Jurium speciebus & interpretandi ratione agit; mox ad personarum aeque ac rerum differentias descendit; tandemque de negotiorum civilium solennitatibus, forma & cautionibus, ut & defectu pariter ac effectu docet: haecque omnia ex principiis Aristotelicis vere Θιλοσόφως, ut nullo opere haec generalia singulis causarum vel actionum civilium, si quae emergant, figuris, non fine insigni profectuum in doctrina juris augmento, possint applicari. Accessit in calce index rerum memorabilium, in quo, praeter ea, quae ad generalem Jurisprudentiae doctrinam pertinent, generaliores quoque differentiae modorum acquirendi, conventionum, contractuum, titulorum seu causarum acquisitionis & traditionis declarantur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
