# Acta eruditorum 1684 185

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TRACTATUS DE PODAGRA & HYDROPE. J Iofannes Nvofin. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/185

In paroxysmo interim nihil plane tentandum monet, cum quo plus dolores leniantur, tanto magis humorum coctio sufflaminetur, id est, causa antecedens augeatur; praeter diaetam tenuem, a carnibus abstinentiam, &, quantum dolores concedunt, corporis exercitationem, aut per aliquot dies in lecto quietem. Denique symptomatum Podagrae illorum, a quibus in paroxysmo de vita periclitatur aeger, curam subnectit, topica cuncta damnat, ac Specificorum, tam antiarthriticorum, quam aliorum morborum, virtutes dubias reddit, Dimissa sic Podagra Hydropem contemplatur; hujusque subjectum, signa, symptomata, causas & therapiam exponit. Quod dum agit, foeminas morbo huic magis obnoxias asserit viris, & quidem propter testiculorum saburram seu obstructionem, quamvis in his duas insuper tumorum abdominis species hydropem non raro mentiri, concedat, Foveas a digitorum impressione in suris relictas haud adaequatum hydropis signum credit, nisi dyspnoea simul juncta fuerit, utpote quae, ut & urinae paucitas, sitisque intensior, morbi illius solenniora symptomata existunt, accedente demum indies pro rata, qua aeger in partibus hydropicis mole augetur, in reliquis marcore. Causam hujus morbi in genere sanguinis debilitatem pronunciat, qualem vel sanguinis excretiones atque eductiones nimiae, vel morbus diuturnus, vel liquorum spirituosorum ingurgitatio inducant: ita tamen ut in foeminis modo indigitata insimul causa concurrat. Indicationum curativarum duos format scopos, nimirum ut causa continens, seu aqua extravasata, educatur, & ut sanguini robur pristinum restituatur. Illud perpurgantia praeprimis faciendum, eaque fortiora potius, sc. Elaterium & crocum metallorum, item decoct. corticis inter. sambuci, quam leniora; cum haec utplurimum plus damni, quam levaminis adferant: quamvis certas quoque ascitis species excipiat, quibus catharsis nihil prosit, & ubi omnis curationis cardo in sanguine & visceribus roborandis vertatur. Nihilominus quosdam quoque casus determinat, ubi aquarum eductio solis potius diureticis committenda foret, praeprimis quae ex salibus lixivialibus, v. g. genistae, parata. Sicut vero aquis eductis non nisi ad dimidiam curationis partem perventum sit, ita sanguinis etiam debilitati, tanquam primae morbi origini, medicamentorum calefacientium & corroborantium, seu splanchnicorum usu, pro novo aquarum proventu praecavendo, occurrendum esse monet, hac occasione vini aliorumve liquorum generosiorum potum ordinarium valde extollens, spirituum vero destillatorum vim suspectam reddens. Hinc vina & cerevisias medicatas ex antiscorbuticis, absinthio, centaurio, & genista confectas, electuarium digestivum antipodagricum, quod pag.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
