# Acta eruditorum 1684 186

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TRACTATUS DE PODAGRA & HYDROPE. J Iofannes Nvofin. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/186

54 descripserat, & in principio morbi chalybem atque allium, commendat: imo haec sola cum diureticis lixivialibus, sine emeticis & catharcticis, tunc eundem pellere docet. Praeterea non omnem hydropem aeque sanabilem esse ostendit, purgantia externa cum vesicatoriis, tibiis adplicatis, damnat, una cum paracentesi & acupuncturis. Denique dum occasione ejusmodi externorum remediorum in curationem Podagrae per Moxam (quam muscum quendam Indicum pronunciat) inquirit, inustiones in morbis articularibus antiquioris aevi per Hippocratis praeprimis effata comprobat, & ustulationem hanc a veterum ustionibus vix differre, & aliquid equidem pro doloris mitigatione beneficii, brevioris tamen atque fugacis admodum, polliceri ostendit. XOAHAOTIA, SIVE THEMATA PARAdoxa de Bile sana & aegra: illa sanitatis, hac morborum causa &c. Authore Joh. Georgio Greulichio, M. Doctore ejusque Practico Moguntiae. Francofurti, apud Herm. a Sande 1682 in 8. Qui Scriptor anno 1681 Hydropis cunindi verm Methodum (id est, non tam per evacuantia, quam deobstruentia) una cum Dissertatione de Bile, foecunda morborum parente, hujusque productis nonnullis morbosis ediderat; praesenti tractatu prolixiorem de Bilis natura, officiis atque pathematis, tanquam causarum morbificarum magna parte, exponit theoriam, in capita duo digestam, quorum altero de fluido illo secundum naturam se habente, ejusque actionibus, altero de hujus statu praeternaturali, & passionibus agit. Primo nimirum Bilem instrumentum plurium evacuationum, sc. intestinalis, diureseos, narium haemorrhagiae, mensium, ac diaphoreseos, asserit; eam imaginationi famulari, per terroris iraeque effectus evincit; eandem Archaei valetudinem curantis organum, humorum reliquorum condimen tum, ac totius corporis balsamum pronunciat; imo felli cum spermte atque organis genitalibus non leve intercedere commercium, illamque alios forsan adhuc in natura usus habere, isti Helmontii, Tel est viscus praepotens in natum, liquoris primigenii apprime vitale & summe necessarium, innixus suspicatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
