Latin
TRACTATUS DE PODAGRA & HYDROPE. J Iofannes Nvofin
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 187
Unproofread scanNot analysed yet
In altera parte Bilis in Epate secretionem laesam, scabiem producere; ejus congestionem nimiam partim propter organorum dispositionem, partim luxum atque otium, contingere; ex hac vero &illius corruptione haemorrhoides, dysenteriam, icterum, dyspnoeam, palpitationem cordis, convulsiones, epilepsiam, apoplexiam, melancholiam, uno verbo totam morborum phalangem, per aliorum aeque Scriptorum classicorum &Medicorum, ac proprias observationes educere conatur. Hinc modos, quibus bili in obeundis suis muniis velut compedes injiciantur, recenset; contingere nimirum hoc per tartari &foeculentiarum terrearum ac salium peregrinorum, unde scorbutus, admiscelam; si in diuresi ac diaphoresi obstacula inveniat, ab alimentis &medicamentis acrioribus ac volatilioribus, item venenis, praeter modum alteretur, Tandem eandem Bilem in morbis epidemicis, adeoque peste etiam ipsa, affici dum asserit, multa hujus similiumque malignorum morborum phaenomena exponit.