# Acta eruditorum 1684 187

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TRACTATUS DE PODAGRA & HYDROPE. J Iofannes Nvofin. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/187

In altera parte Bilis in Epate secretionem laesam, scabiem producere; ejus congestionem nimiam partim propter organorum dispositionem, partim luxum atque otium, contingere; ex hac vero & illius corruptione haemorrhoides, dysenteriam, icterum, dyspnoeam, palpitationem cordis, convulsiones, epilepsiam, apoplexiam, melancholiam, uno verbo totam morborum phalangem, per aliorum aeque Scriptorum classicorum & Medicorum, ac proprias observationes educere conatur. Hinc modos, quibus bili in obeundis suis muniis velut compedes injiciantur, recenset; contingere nimirum hoc per tartari & foeculentiarum terrearum ac salium peregrinorum, unde scorbutus, admiscelam; si in diuresi ac diaphoresi obstacula inveniat, ab alimentis & medicamentis acrioribus ac volatilioribus, item venenis, praeter modum alteretur, Tandem eandem Bilem in morbis epidemicis, adeoque peste etiam ipsa, affici dum asserit, multa hujus similiumque malignorum morborum phaenomena exponit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
