# Acta eruditorum 1684 189

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, EPISTOLA ASTRONOMI CLARISSIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/189

denuo erat Satelles in Apogaeo, nec poteram ullo modo discernere, ad quam potissimum plagam inclinaret, nec utrum transversa diameter annuli, an distantia Satellitis major esset, (Figura 4) ut hinc ipsum hoc tempore ἀπογαιώτατον fuisse colligam. Duas observationes Dn. Hugenii, quas cum meis comparem, reliquis accuratiores seligo. Earum prima facta fuit Hagae Comitis anno 1659 die 14 Mart. st. n. H. 12. 00′ quo tempore Satelles infra Saturnum distantia unius diametri annuli constitit. Processerat vero tunc versus occidentem adeo, ut concluderet Hugenius, 4 fere horis ante, quod est H. 7. 40' Londini, fuisse Satellitem in Perigaeo. (Fig. 5) Rursus 22 Martii 1659, H. 10. 45' Satelles integra diametro distabat a linea ansarum, & perpendicularis ad eam ducta fere extremitati ansarum orientalium insistebat. (Fig. 6) Optarem equidem esse nobis intermedias quasdam observationes, sed quoniam nullas extare novi, ideoque ad inquirendam periodum progredior. Ex observatione mea prima constat, Satellitem in Perigaeo fuisse 1682 Novembr. 13. H. 17. o0 circiter, quo tempore Saturnus Sign. 3. 21.9 39' a prima stella arietis in Ecliptica aberat, sed Terra ad Aequatorem Saturni reducta, & Satelles distabant Sign. 9. 230. 46a pr.* V. Die 4 Martii 1659 H. 7. 40, Saturni locus in Ecliptica erat Sign. 6. o°. 41'; Terra autem reducta, & consequenter Satelles Sign. 11. 28°. 18'. a pr. * V Intervallum temporis est 8655 dierum, 9 horarum cum 20', quo Satelles certum numerum revolutionum ad stellas fixas perfecit, & praeterea Sign. 9. 250. 28' quod est 295 gradus cum 28 minutis, cujus complementum ad Circulum 64°. 32 dat duos dies, H. 20. 36′ motus Satellitis, juxta mentem Hugenii. Ut adeo 8658 dies, H. 5. 56', sive 12467876 minuta constituant tempus numeri cujusdam integrarum Revolutionum. Jam si dividatur hoc intervallum per 15 dies, 22 horas, 39 minuta, sive per 22959 minuta, (quae est Hugenii periodus,) quotiens 543 patefacit numerum Revolutionum; atque iterum dividendo illa 12467876 minuta per 543, verum tempus motus Satellitis elicitur esse 22961 15 minutorum, sive 15 dierum, H. 22. 41. 6'. Hinc motus diurnus 22°. 34'. 38' 18' erit, & annuus praeter 22 Revolutiones, Sign. 10. 209. 43. Confectis pro hac periodo tabulis inveni quod in observatione Apogaei ab Hugenio facta, Satelles tribus gradibus fuerit celerior, quam erat juxta meum calculum, & quod in tribus meis observationibus reliquis, in quibus similiter in superiori parte videbatur, ferè 2 gradibus cum dimidio tardius processerit, quam secundum calculum Hugenii.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
