# Acta eruditorum 1684 19

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/19

IIX ea quae Adrianus & Innocentius IV contra Fridericum I & II tentarunt, ut Imperatores Vasallos suos facerent, ortasque inde Gibellinorum & Guelforum factiones, immanium bellorum & cladium causas. Dein refert, ut Rudolphus I & ex successoribus alii coronationis ritum & ipsam Italiam Pontificum metu neglexerint; Henricus vero VII accepta coronatione novum praetextum Glementi V Pontifici dederit, ut constitutione solenni praetensionem vasallagii, sive juramenti fidelitatis ab Imperatore praestandi defenderet, quae nunc quoque inter Clementinas Tit. de jurejurando, legitur; insolentiora etiam esse, quae successor ejus Johannes XXII ausus sit: & licet Ludovicus Bavarus in comitiis Imperii sese opponeret, Antichristi & Samnae titulo Papae impacto, notum tamen esse, quibus calamitatibus ille se exposuerit, & quomodo aemulus ejus atque successor Carolus IV indignis modis Pontifici se submiserit. Capp. IX, X, & XI, historiae schismatum inter Pontifices ipsos, a seculo quarto usque ad decimum quintum epitomen exhibet, & in ea quintam bellorum inter Christianos scaturiginem collocat, allegato & taxato Mainburgio & aliis, qui ista Antipaparum certamina utcunque excusant, & fulmina excommunicationum, quibus se invicem persecuti sunt, pro invalidis & nullis habent, aut bona fide alterutri parti adhaereri potuisse concedunt. Cap. XII quae hucusque deduxit, & Papismo, sive assertae potestati pontificiae tribuenda esse statuit, jam etiam ex dogmatibus quibusdam non orthodoxis ingentes turbas excitatas fuisse commemorat, v. g. ex injuncto clericis caelibatu. Narrat itaque, quae seculo nono & sequque in Germania, Anglia aliisque provinciis Europae evenerint, cum Pontifices uxorum usum Clero adimerent, hi vero resisterent. Cap. XIII idem ostendit ex ademtione S. calicis, calamitates Bohemiae & vicinis provinciis ea occasione illatas recensens; ubi obiter castigat autorem historiae Wiclesi nuper editae, cujus mense Novembri superioris anni pag Actorum 506 meminimus, praesertim ubi de salvo conductu, Husso & Hieronymo Pragensi dato & violatò, intricate locutus est. Hucusque de primo recriminationis capite egit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
