Latin
EPISTOLA ASTRONOMI CLARISSIMI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 190
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero clarum est, has differentias oriri ab aliqua Eccentricitate orbis, qui satellitem circumfert, &Apocronion, (ut ita dicere liceat,) mense Martio 1659 in orientali semicirculo fuisse, mense vero Novembri 1682 in occidentali. Supponendo autem Apocronion fixum, oportet illud esse intra Sign. 9. 23°. 46', &Sign. 11. 28°. 18' a prim. *V, quoniam ista est pars communis inter duos semicirculos. Et quoniam differentia in observatione Hugenii major est, quam in mea, hinc colligo, lineam Apsidum sive Apocronion propius abesse a Sign. 9. 230. 46′', quam a Sign. 11. 280. 18'. Quapropter assumam Sign. 10. 22° 00′ a prima *v (qui etiam locus est Saturni Aequinoctialis) &maximam aequationem statuam 2 1/2 graduum. Ratione hujus inaequalitatis medius Satellitis motus invenietur fere 2°. 45' tardior in 23 1/2 annis, sive quovis anno 7, min. unde annuum motum definio Sign. 10. 20°. 36′ ultra 22 Revolutiones, &Epocham correctam pro meridie ultimae diei Decembris 1682 ad meridianum Londinensem, Sign. 9. 10° 15'a prima *y. E quibus Elementis Tabulam confeci sequente pagina exhibendam, Lineam Apsidum suppono fixam; neque enim suppetunt argumenta ex observationibus pro contraria parte: quamvis probabile sit, sicuti ApogaeonLunae circa terram movetur singulis fere novem annis, ita Satellitis Apocronium ferri circa Saturnum, sed periodo longe majori, quam poterunt futurae observationes definire. Distantia Satellitis a centro Saturni videtur quatuor diametrorum annuli, vel novem globi sive disci esse. Planum, in quo movetur, parum vel nihil a plano annuli differt, hae. orbem Saturni Sign. 4. 220 &Sign. 10. 229a prima *V intersecat angulo 23 graduum &dimidii, ita ut proxime sit parallelum Aequatori Terrae. Quapropter latitudo semicirculi Apogaei, a Signo 4. 220 ad Signum 10. 229 longitudinis Saturni, erit septentrionalis, reliqui semicirculi australis: &contra in altero dimidio longitudinis Saturni, videlicet à Signo 10. 229 ad signum 4. 220 ejus distantiae a prima *V. Sequitur, ut ope harum Tabularum doceamus invenire locum Satellitis ad quodvis tempus datum, IniInitio habenda est vera longitudo Saturni a Terra, &numerata a prima** (vel potius locus Terrae e Saturno visae, una cum ejus latitudine ab orbe Saturni, quam tamen, utpote nunquam ad ]/gradus adscendentem negligimus;) inde subtrahi debent Sign. 10. 229, &remanebit distantia Saturni a puncto aequinoctiali; cum hac distantia, tanquam cum longitudine Solis, accipiatur Recta adscensio respondens, &declinatio, (231/ gradus dant obliquitatem utrique communem,) rectaeque adscensioni addantur Sign. 10. 226, unde summa prodibit, quae patefaciet Longitudinem Apogaei Satellitis.