# Acta eruditorum 1684 192

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, EPISTOLA ASTRONOMI CLARISSIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/192

Tum dicito: Ut radius ad sinum declinationis, sic 8 ad maximam latitudinem in Apogaeo aut Perigaeo, in partibus semidiametri ipsius annuli. Postea collige medium motum Satellitis, & ab eo subtrahe Sign. 10. 229; quod remanet, est anomalia media, cui in tabb. primariae aequationis Lunae quaere aequationem respondentem; ejus dimidium additum vel demtum medio motui, pro tabularum titulo, dat verum motum Satellitis, à quo subtrahendum est Apogaeon, & si quod remanet sex signa excedit, Satelles erit occidentalis; sin residuum ad sex signa non adscendit, Satelles erit orientalis. Atque ut Radius ad sinum residui, sic 8 ad semidiametrum annuli, vel 18 ad semidiametrum globi; ita ut satelles sit versus orientem vel occidentem respectu centri Saturni, juxta praecepta, quae antea dedimus. Tandem ut Radius ad sinum complementi residui, sic maxima latitudo a linea ansarum ad latitudinem quaesitam. Nota hic, me studio neglexisse inaequalitatem distantiae, quae ab Eccentricitate provenit, quoniam ipsa adeo est exigua, ut nullo modo possit observari. Ad tollendas denique omnes difficultates, quae illis, qui parum in hac numerandi ratione se exercuerunt, suboriri possunt, duo exempla subjicio, ut praecepta mea, sicubi obscura sunt, illustrentur. Anno 1657, Maji d. 19 st.n. Hugenius observavit Satellitem Saturno proximum ad latus occidentale, & parum a linea ansarum distantem; credo id fuisse fere hora 1o p.m. Anno 1658 Mart. 11, H. 10 st. n. iterum observavit eundem Satellitem, ac de ipso ita scripsit: difficile conspiciebatur, quippe propinquus admodum Saturno, Orientem spectabat, eratque Ansarum linea aliquanto inferior & sub Saturno quasi ininsiturus. Jam haec duo tempora modo praescripto calculemus. sed quia visum fuit Dn. Hugenio ipsum ita appellare, & similiter, quoniam proxime parallelum est nostri globi aequinoctiali. Interim ut quod sentio dicam, credo, axem esse haud parum inclinatum ad planum annuli.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
