Latin
EPISTOLA ASTRONOMI CLARISSIMI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 194
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sicuti Reflexio luminis solaris ab annulo plurimum juvat illud Hemisphaerium Saturni, quod illuminatam ejus partem respicit; sic alteri Hemisphaerio maxime officit umbra annuli; atque id per aliquot menses; imo in nonnullis parallelis per aliquot annos continuam noctem per interceptionem radiorum solarium efficit, quae est consequentia demonstrative deducta a positu annuli in plano Jam hoc incommodum aliqua ratione tolletur aequatoris Saturni. per obliquam positionem axis. Sic enim dum Paralleli Latitudinis intersecant annuli planum, multi ex ipsis, &non raro omnes, per aliquod tempus in quavis revolutione diurna globi ab hac eclipsi se defendent, quae alias posset Saturni globum inhabitabilem reddere. Hanc interim meram conjecturam esse lubenter agnosco. Reliquos duos Saturni Satellites, defectos a Dn. Cassini Parisiis An. 1672 &1673, fateor me hactenus non potuisse observare. Intellexi ipsos evanescere per /revolutionis Saturni, &tunc solum videri, quum ansae sunt exiguae, quoniam supponitur lumen ab ansis veniens, si fuerit clarius, hos satellites posse abscondere. Anno 1685, quando ansae prorsus evanescent, commodum tempus erit, eos inquirendi, ut ita ipsorum motus regulis includantur, &sciatur, ubi inveniri possint, cujus notitiae defectu impraesentiarum fortasse investigari nequeunt. TRAITE DES MALADIES DES FEMmes grosses, &de celles qui sont accouchees, per Francois Mauriceau. h. c. Tractatus deMorbis praegnantium &puerperarum. Auctore Francisco Moricello. Parisiis, 1681 in 4.