# Acta eruditorum 1684 195

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, EPISTOLA ASTRONOMI CLARISSIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/195

Etenim ne observationes plurimas egregias hinc inde interspersas, quae in antegressis editionibus non leguntur, attingamus, neque tribus capitibus integris, quae crurum puerperarum inflationem, passionem hystericam, & fluorem muliebrem explicant, ac libro tertio nunc inserta sunt, recensendis immoremur: unicum nobis sufficiat indigitasse instrumentum, quod a se pro foetu mortuo, cujus caput in vagina uteri haeret, educendo inventum, ac Tire-teste, quasi capitis traham, seu instrumentum protrahendo capiti inserviens appellatum, novissime Auctor cap. 32, l. 2 delineavit, rationibus additis haud levibus, cur illud uncis, qui alias his in angustiis ordinarie adhiberi solent, praeferri mereatur. Nos operae visi nobis sumus facturi pretium, si auctoris verba, quibus modum instrumentum illud applicandi, figurasque adjectas declarat, Latine reddita, benevoli lectoris conspectui sisteremus. A Instrumentum exhibet, Tire-teste auctori dictum, omnibus suis partibus instructum. B Corpus instrumenti sine cannula sua (lit. D) & vertebra (lit. F) in cujus extremitate lamina est figurae orbicularis, eademque, ut tanto facilius capiti infantis mortui intromitti possit, mobilis. utroque etiam illius lamellae latere parva quaedam eminentia est, in morem adamantis acuminata; quarum una respondere debet exiguae cuidam cavitati, in plana instrumenti parte expressae, ut in ipsa excipi possit, quoties lamella mobilis demissa planae superficiei imponitur, seu planae isti parti parallelo situ incumbit. C adhuc sistit idem corpus ejusdem hujus instrumenti, cujus lamina sita est eo, quo decet, modo, dum in caput infantis introducitur, quo facto postmodum haec lamina pristino situi restitui debet, prout in figura praecedenti per literam B notata exhibita fuit. D Cannula, in quam immitti truncus instrumenti debet, usque dum lamina, quae ad extremitatem cannulae hujus est, proxima sit alteri, quae extremitati instrumenti insistit, ut hoc pacto exacte capiliata cutis & ossa cranii, quae inter utramque laminam interjacent, prout e figura (lit. I) apparet, comprimantur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
