# Acta eruditorum 1684 197

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTORIA DE FATIS LITERARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/197

Orditur ab Ebraeorum sententia, qui scripturam ac literarum elementa mundo coaeva faciunt, eaque seposita, Josephi autoritatem sufficere pronunciat, quae inducere nos possit, ut credamus, literas ante diluvium extitisse. Postea ostendit, quomodo hae ad Chaldaeos & Israelitas propagatae, ac ab ipsis, quum durissimam servitutem in Aegypto servirent, Graecis traditae, & denique per Janum e Graecia ad Latinorum vel Aboriginum gentem delatae fuerint. Cumque Saturnus regno a Jove filio pulsus in urbem a Jano aedificatam se recepisset, ac populum cum aliis multis monetae cudendae rationem docuisset, factum scribit, ut Jani Saturnique junctos vultus aeri incidi curarint, quales num. I. exhibentur in nummo, quem Molinettus ejus aetatis esse credit. Ubi literae in altera facie expressae ad Graecas plurimum accedunt, inprimis A & A; legendum enim Odicela. Evanescente postmodum pecuniae signatae usu, aes grave usque ad Servium Tullum invaluisse scribit, quem putat iterum Jani Saturnique capita metallis impressisse, in altera vero nummorum facie proram navigii notasse, vel bovem aut aliud quodvis animal, unde pecuniae nomen venerit, conf. n. 2. Alium nummum exhibet n. 3, circa annum 485 ab UC. consule Fabio Pictore signatum, qui literas satis belle formatas ostendit EX. A. PV. quod est, Ex argento publico. Ab illo tempore usque ad Augusti imperium, contendentibus ad summam perfectionem omnium artium studiis, data inprimis opera fuit, ut moneta elegantissime cuderetur, quod nummi hujus Imperatoris effigiem gerentes probant, è quibus metallinum aliquem Molinettus n. 4 excudi curavit, ubi leguntur haec verba literis justissima proportione efformatis, DIVUS AUGUSTUS. Sicuti autem vix seculum inde effluxit, quin bonae artes ab illo, quod attigerant, culmine rursus paulatim declinarint; ita n. 5 in nummo Alexandri Severi, literae de pristino nitore jam haud parum perdidisse, plus aequo graciles & coarctatae observantur. In sequentibus annis Maximini ac Diocletiani, Justini itidem ac Justiniani nummi literis penitus depravatis signati sunt, donec sub Constantino Graeci, sub Honorio Gothi sua elementa Romanis miscentes plenam barbariem induxerunt. Quam quidem literarum corruptionem Molinettus in ipsas quoque Gallias penetrasse argumento cujusdam Psalterii & lapidis sepulcralis probat. Licet vero sub auspicato Caroli M. imperio reviviscere nitide scribendi studium coeperit, (quod MStus codex Evangeliorum, quem bibliotheca Genovesae habet, testatur,) Normannorum tamen crebrae in Galliam excursiones illa halcyonia parum diuturna esse permiserunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
