# Acta eruditorum 1684 198

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTORIA DE FATIS LITERARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/198

Nec ante inventam Typographicam artem literae squalorem ac sordes, quas multorum seculorum cursu contraxerant, deposuerunt. Hanc Molinettus inventam Moguntiae a Guttembergio memorat, ac e praefatione Epistolarum Hieronymi, Romae anno 1467 impressarum, nonnulla adducit, unde constet, non Hollandiam, sed Germaniam utilissimae arti originem dedisse. Verba ita habent: Hoc est, quod semper gloriosa illa ac coelo digna anima Nicolai Cusensis Cardinalis peroptabat, ut haec sancta ars, quae oriri tunc videbatur in Germania, Romam deduceretur. Caeterum habuere sub initium & ipsi typi characteres quosdam Gothicos Romanis permixtos, successu temporis vero adhibita cura emendati ac paulatim illi, quo nunc fulgent, nitori restituti sunt. Nam quum in Italia coepissent artes pictoria, sculptoria, ac statuaria excoli, benignior quoque fortuna scripturam ac literas respexit. In cujus rei fidem allegatur a Molinetto nummus Alphonsi Regis Siculi, anno 1440 elegantissimis notis signatus. GRAMMATICA GRAECA HARMONICA GOLIO-WELLEriana, cura atque studio M. Job. Friderici Koeberi, in illustri Rutheneo Rectoris, Lipsiae apud Joh. Frid. Gleditschium 1684. in 8. Cum inter libellos Grammaticos Graecae linguae studio inservientes, non ulCtimo in scholis loco a multis censeatur Theophili Golii Grammatica, in diversis locis subinde cum novis additamentis impressa; non operam se lusurum existimavit Cl. Job. Frid. Kaeberus, vir de juventute scholastica & bonis literis praeclare meritus, si ubi illa deficit, aut etiam a norma bonae methodi nonnihil recedit, suppleret atque meliori ordine digereret. Ideo enim hinc inde ex optimis Grammaticis, quos indicat in notis, eandem auxit; syntaxin ex Posselio, Glassio & aliis locupletavit; Prosodiam paucis Langianis retentis, ad regulas & observationes Crausio-Cellarianas non ineruditas emendavit; quae non satis accurata videbantur, rescidit; ex iis, quae de Dialectis ab Amerotio tradebantur, suo quidvis loco, in consilium quoque adhibito libello Erasmi Schmidii, reposuit; inprimis autem cum VVelleriana Grammatica conciliavit, & quid vel pugnent vel conspirent invicem, annotavit. In Appendice doctrinam de Dialectis in genere, de figuris Grammaticis, & quod ab aliis omissum erat, de compositione dictionum Graecarum, luculenter tractavit; adeo, ut nihil, quod ad notitiam in lingua Graeca Grammaticam facere potest, videatur praetermissum esse, N. V. ACTA

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
