# Acta eruditorum 1684 199

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERIDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/199

ERIDITORUM publicata Lipsiae Calendis Maji, Anno MDC LXXXIV. IMPERATORUM ROMANORUM NUMIsmata à Pompejo Magno ad Heraclium, ab Adolpho Occone olim congesta, nunc Augustorum Iconibus, perpetuis Historico-Chronologicis notis, pluribusque additamentis illustraeta & aucta studio & cura Francisci MediobarbiBiragi, S. R. I. Comitis, & Regiae Civitatis Papiae Decurionis. Mediolani apud Ludovicum Montiam, 1683. in fol. lantum in rem literariam utilitatis ex antiquis redundet numiOsmatis, nos alibi ex Duumviris celeberrimis, & rei nummariae consultissimis Carolo Patino & Ezechiele Spanhemio jam indicavimus, Nihil itaque hic praefati, ne crambem jam coctam apponere velle videamur, Adolphi statim Occonis mentionem facitmus. Is enim inter eos, qui de re nummaria paulo copiosius sunt commentati, praeclarum sibi nomen jamdudum comparavit, congestis Imperatorum Romanorum a Pompejo Magno ad Heraclium usque numismatis, iisque in lucem editis. Quanquam autem liber hic ejus caeteris gemini argumenti operibus longe uberior sit ac prisca eruditione refertior, plurima tamen suppleri in eo posse Scriptores post eum rei nummariae alii, Gorleus puta, Hulsius, Tristanus, Hugellonus, Patinus, Vaillantius, Seguinus, Sponius, Ascanius, Hemellarius, Oiselius, Bellorius, Paruta, Augustinus, Spanhemius, aliique plures sat abunde ostenderunt. Supplementum itaque Occonis laudati aggressus est Biragus illustrissimus, utque tanto praeclarius de studio Historico ac bonis literis mereretur, non additamentis tantum pluribus, tum ex Autoribus Occonem subsecutis, tum ex amicorum scriptis ac scriniis, sed & notis perpetuis Chronologico-historicis id libri illustravit, virorum celeberrimorum, Abbatis Raphaelis Fabretti, & Fncisci Camelli, cum Romae anno 1679, mense Aprili degeret, celeusmatis multum instigatus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
