# Acta eruditorum 1684 2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SERENISSIMARUM CELSITUDINUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/2

Periodits pria Normannorum Dynastiam complectitur, inque ea sistit Wilbelmum Conquestorem, post res plurimas prospere ac praeclare gestas, filii primogeniti Roberti rebellione infelicem; Wilbelmum II, quem historiae Ruffum nominant, ejusque fratrem Henricum, in cujus morte, mascula Normannorum Principum linea exstincta, ac regiâ successio primum interrupta fuit. Filiam enim ac heredem Henrici unicam Mechtildem, quae secundis nuptiis Godofredo Plantagenetae (sic dicto à planta Genestae, cujus fasciculum in capite gestare solebat,) Comiti Andegavensium juncta fuerat, Stephanus Moritoniae Comes, Henrici I ex sorore nepos, occupato per fraudem regio solio, ab haereditate exclusit. E liberis, quos ex pellice Henricus susceperat, superstites patri fuere Robertus Glocestriae, & Reginaldus Cornubiae Comites, quorum conjugia ac posteri sub libri primi finem nominantur. Periodus altera Plantagenetae progeniem, quamdiu ea in plures ramos divisa non fuit, enumerat Initium fit ab Henrico TV, filio Mechtildis, qui mortuo Stephano, unanimi applausu regnum cepit, duncta in matrimonium Eleonora Aquitaniae herede, quae propter Rosamundae pellicis amorem marito iniquior, funestam inter patrem ac liberos discordiam fovit, ac quibus potuit, modis nutrire sategit. Mortuo hinc ex moerore Henrico successit filius Richardus ejus nominis primus, qui bello in Palaestina gesto inclaruit. quum sine prole decessisset, Jobannem, fratrem natu minorem, regni haeredem nuncupavit, excluso a successionis spe Arthuro, Godofredi fratris majoris filio, qui paulo post in praelio a patruo captus interiit. Johannes & domi & foris parum felix intestinis subditoram motibus continuo exercitus, in Gallia vero variarum provinciarum dominatu exutus est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
