Latin
LA PROSPETTIVA PRATTICADI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 201
Unproofread scanNot analysed yet
LA PROSPETTIVA PRATTICADI BERNARDO CONTINO. hoc est: Perspectiva Practica Bernhardi Contini. Venetiis apud Jacobum Herz, 1684. fol. Ffirmat Autor, hanc sibi praefixam esse metam, ut jucundissimae arAtis principia, quanta possit, perspicuitate tradat, &illas difficultates auferat, quae plurimorum animos ab ipsius cultura avertunt. Hinc missis, quae solent a contemplantibus prolixe disputari, illico ad opus manuducit, facilique methodo, qua ratione quaecunque problemata promte solvi possint, ostendit. Capite primo post expositam Practicae Perspectivae definitionem, in quarumvis rerum repraesentatione tria necessario concurrere observat, (locum, e quo quid conspiciatur, sive situm oculi, distantiam quae inter oculum &rem visam sit, ac tertio altitudinem,) quae si bene cognita sint, neminem aberrare a tramite patiantur. Monet etiam duos a Mathematicis modos proponi, quibus quodcunque planum transcribi in tabulam possit; alterum per linearum intersectionem, alterum per quadratum: ac ita utrumque a se exhibitum iri promittit, ut illius modi perspicuitas, cum hujus veritate ac rectitudine jungatur. Exinde ergo eo ordine, quo Scriptores communiter Perspectivam tradunt, initio plana cum rectilinea, tum curvilinea repraesentare docet, ad caput usque duodecimum, quo ostendit rationem, absque distantiae puncto, quod alias dirigere linearum ductus debet, plana depingendi. Capitibus sequentibus de corporum quorundam regularium projectione agit. Avigesimo usque ad finem regulas suppeditat, quarum beneficio possit aliquis facillime porticus, puteos, scalas cochleares &quae similia sunt, delineare. THEODORI JANSSONII ab ALMELOVEEN, M. D. de vitis STEPHANORUM, celebrium Typographorum, dissertatio epistolica ad Virum Cl. Joh. Georgium Graevium.