# Acta eruditorum 1684 208

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ANTONII VAN DALE M.D. DE ORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/208

Altera, utrum Cacodaemon, simia ille DEI, oraculorum Ethnicorum autor sit solus, an imposturae etiam humanae aliquid adhibitum in proferendis illis fuerit. Quod primam attinet, gravissimi sunt Autores e priscis pariter atque recentioribus, qui omnia cum nato CHRISTO, vel post paulo conticuisse oracula confidenter asserunt; quod alteram, omnes ferme Ecclesiae primitivae, cumque illis non pauci hactenus e primae caveae eruditis, non alium oraculorum praesidem dictatoremque, quam Diabolum, agnoscunt. Verum ab his omnibus segregem ne facit doctissimus hujus libri scriptor, & quemadmodum duae de Oraculis agitantur controversiae jamjam memoratae, ita duas quoque dissertationes concinnavit; quarum in prima perquam luculenter ostendit, non ante Nativitatem CHRISTI vel paulo post eandem desiisse oracula Ethnicorum, sed ad Imperatores Christianos, imo ad Theodosii usque M. filios Arcadium atque Honorium durasse; in altera, non ulla vi supernaturali, daemonumve praeternaturalibus artibus, sed meris praestigiis Pythiarum, Prophetarum atque Antistitum Ethnicorum, qui templis fatidicis, aliisque oraculis aut sortibus olim praefuerunt, responsa illa fuisse reddita. Id autem dum agit Autor in priscis Scriptoribus mire volutatus, occasione data in alios atque alios discursus de rebus jucundis juxtim atque utilibus, iisque materiae sibi propositae non abfinibus, exspatiatur. Ac in prima quidem dissertatione, dum oracula post CHRISTUM natum obmutuisse pernegat, etiam alia inficiatur pariter a celeberrimis Viris, quos nominat, constanter asserta, v. gr. narrationem Plutarchi de magno Pane mortuo esse veram, mactationem infantum apud Ethnicos tempore CHRISTI fuisse sublatam, Tiberium consecrare CHRISTUM voluisse, oraculum de puero Hebraeo datum, Aramque DEI primogeniti ab Augusto fuisse erectam, oraculum Delphicum imperante Juliano destructum; ut alia id genus plura hic taceamus. Sed ne dicis, quod ajunt, gratia opinari sic videri posset, oracula celebriora quaeque per aliquot a CHRISTO nato secula respondisse consultoribus, ex optimae notae Historicis demonstrat; Delphicum puta, Dodonaeum, Ammonium, Didymaeum, Colophonium, Carmeli in Judaea, Paphiae Veneris, Tiresiae, Mopsi, Amphilochi, Malli, Jovis Nicephori, Aesculapii, Amphiarai, Sarpedonis, Trophonii, Hermionae, Pasiphaes, Gerionis, Veneris Aphacitidis, Besae DEI in oppido Thebarum Abydo &c. ubi & multa de sortibus Ethnicorum, Homericis inprimis ac Virgilianis, referri ab eo videas. Quamvis enim Constantino M.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
