# Acta eruditorum 1684 210

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ANTONII VAN DALE M.D. DE ORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/210

de Divinatione cum Epicureis, Academicis, Peripateticis, Cynicis aliisque sapientioribus Oracula eorum que responsa lepide ac salse explodit, tum ex Oenomao, cujus fragmenta de oraculis Eusebius refert (hic enim ex professo de fraudibus Oraculorum scripsit) & ex Luciani Dialogo, qui Pseudomantis inscribitur, autoribusque praeterea tam priscis, quam recentibus aliis; quanquam ea modestia dexteritateque est Autor, ut, quicquid hoc suae de oraculis Gentilium est sententiae, nemini cuiquam velit obtrudere, suum potius cuique de rationibus citationibusque suis judicium relinquens. Ordine autem aliquo in assertione causae suae ut procederet, consideravit primo, in quibus qualibusve regionibus constituta fuerint praecipua oracula. 2. quomodo templa ipsa sive oraculorum septa fabrefacta aut arte aut natura, aut ambabus fuerint, & quibus modis adornata. 3. qualiter & quam diversimode oracula fuerint reddita. 4. per quas personas administrata. 5. quibus artificiis Antistites ac Prophetae in illis usi. 6. quanti a Principibus Magnatibusque fuerint aestimata, & 7. quibus de causis oracula haec talia penitus tandem desierint. Et primum quidem commode observat, oracula in montanis potissimum regionibus, & quae speluncis cryptisque subterraneis abundabant, fuisse adornata, ut adminiculo scilicet sacerdotibus ad decipendos homines esse potuerint. (Antro enim superstructum erat oraculum Delphicum, Trophonii, Sarpedonis apud Alexandriam, Apollinis Clarii ad Colophonem, Saturni in aede Alexandrina, Fortunae Praenestinae prope Romam, Sibyllae Cumanae circa Bajas &c.) Fuisse etiam in templis adyta, ad quae nemini, praeter Sacerdotes, aditus erat permissus. His ita praestructis artes praestigiasque sacerdotum illorum vel potius impostorum circa oraculum Delphicum, Trophonianum, Dodonaeum, Statuam Memnonis, Oraculum Ammonium aliaque plura detegit, verbis ipsorum Historicorum antiquorum adductis. Agit etiam de oraculis per codicillos, item de oraculis per insomnia (qualia in Antro Charonaeo, in fano Pasiphaae, in templo Aesculapii Pergameno, Calchantis in Daunia, Amphiarai in Attica, Thebis in Boeotia aliisque in locis sub Deorum nomine reddebantur) & quid technarum atque fraudum circa illa abs Prophetis ac Prophetis. sis fuerit adhibitum, condocet; de oraculo quoque Heliopolitano, & Veneris Aphacitidis, item oraculo Apidis, bovis Memphitici simile quid observans.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
