# Acta eruditorum 1684 211

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ANTONII VAN DALE M.D. DE ORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/211

Caeterum cum multis in oraculis responsa per sortes fuerint reddita, etiam sortes Ethnicorum divinatorias, de quibùs & in prima dissertatione multa attulerat, examinat, & fraudes circa hoc quoque Oraculorum genus manifestat. Examinat autem I. κληρομαντείαν seu sortem per talos aut tesseras, 3. βελομαντείαν seu sortem per sagittas aut virgas; 3 στιχομαντείαν ac ῥαψωδομαντείαν seu fortem per versus, eosque ex Orpheo, Musaeo, Euripide, ac carminibus Sibyllinis, Homero maxime ac Virgilio, depromtos. Has autem stultas Ethnicorum superstitiones dum persequitur, etiam illud ostendit insimul, eas per multa etiam secula obtinuisse in populo Christiano, iisque addictos fuisse non aliquos tantum hinc inde e fece vulgi, sed plures ex primariis Christianismi Antistitibus, Isidorum puta, Gregorium Turonensem, Petrum Blesensem, imo ipsum patrum Latinorum augustissimum Augustinum; sed merito Sortes illas Sanctorum, ut vocarunt, damnatas esse in Conciliis Ancyrano, Laodiceno, Aurelianensi atque Antisiodorensi. Postremo illa quoque duo antiquissima Responsa, quorum alterum Croeso, alterum Atheniensibus fuit datum, discutit, & fraudes illorum quoque luci meridianae exponit. Pretio etiam saepius corrupta fuisse oracula ex Herodoto, Athenaeo, Plutarcho, atque Aeschine clare condocefacit; atque hinc a magnatibus jam consulta, jam neglecta aeque ac auguria, fuisse, prout ea videlicet rebus suis plus minusve inservire existimassent. Documento huic rei sunt tria nova oracula, ut ita loquamur, Statistica, oraculum Hephaestionis ab Alexandro, oraculum Antinoi ab Hadriano, & oraculum Augusti a Tiberio vel Augusto ipso, uti Autor ex Prudentii loco quodam colligit, institutum. Quo minus autem Sacerdotum circa oracula fraudes plebeculae superstitiosae innotuerint, in causa initiationes atque mysteria fuisse Autor innuit. Per haec enim initiati quique obligabantur, nihil quicquam arcanorum illorum propalare, nisi tanquam nefarii atque athei in summum vitae periculum sese ipsos velint perducere. Initiati autem non sacerdotes tantum, sed & populi circumjacentes, ne & hi aliquid mysteriorum horum eliminarent. Quanquam ne istae quidem artes prohibere tandem potuerunt, quominus omnis oraculorum Ethnicorum autoritas corrueret. Neque paucae hujus rei allegari possunt causae. Septem affert autor, & 1 mendacia eorum frequentia, ac nullos, au contrarios plane praedictis eventus; 2. corruptos pecunia Antistites, eorumque imposturas ac scelera, postinde manifestata; 3. fraudes ac fallacias artesque per antra, machinas & caetera praestigiarum instrumenta perpetrata, tandemque a consultoribus aliisve detecta; 4. adulteria quandoque & ejusmodi plura horrenda crimina sub praetextu Religionis a Prophetis Antistitibusque commissa; 5. Philosophos, Peripateticos maxime, Cynicos & Epicureos, qui impostores hosce summo studio pudefaciebant; 6. Christianos, eorumque religionem quocunque terrarum se diffundentem, & 7. jocularia ac ridicula responsa per Prophetas subinde consultoribus data.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
