Latin
ANTONII VAN DALE M.D. DE ORA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 212
Unproofread scanNot analysed yet
Decaetero ut in prima dissertatione multa intersperserat Autor, directe atque indirecte ad scopum suum facientia, ita huic quoque alteri non pauca infibulavit quasi poetarum more episodia, v. g. de Deo Socratis, &sapientia ejus falso ab oraculo Delphico celebrata, de muliere in Endor, quam &ipsam impostura usam ad decipiendum Saulem fuisse existimat, de sacris veterum Christianorum subterraneis, de perversis veterum monachorum moribus, de libris Sibyllinis &c. cumque in utraque disserAtatione consecrationum Ethnicarum plus simplici vice facta fuerit mentio, Schediasma de Consecrationibus Ararum, Statuarum, Templorum, Terminorum aliorumque Diis dedicatorum annexuit. S. JOHANNIS EVANGELIUM COMMENtario perpetuo illustratum atque ab Hugonis Grotii inprimis &aliorum corruptelis vindicatum; Auctore Christiano Nifanio SS. Theolog. Licent. &Superintendente Ravensbergensi &c. Francofurti ad Moenum apud Joh. David Zunnerum CLarissimus Nifanius, cujus scripta, Carolus M. Confessor veritatis CEvangelicae, ejusque vindiciae adversus Nicolaum Sebalten, item Mataeologia Labadiana &alia prostant, vitam adhuc agens Academicam Giessae aliquot disputationibus Philologicis annotationes Grotianas in Johannem castigaverat, illasque non multo post auctas per modum tractatus ediderat.