Latin
HERMANNI VVITSII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 215
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum cum vir clarissimus animo reputaret, illam Marshami hypothesin, gravissimis, ut ipse in Dedicatoria epistola loquitur, laborare sequelis, quae in Deum Deique populum atque in sanctissima Numinis instituta perquam sint injuriosae; verendumque esse, quod eo comparata sint omnia, ut omisso mysteriorum sub involucris istis latentium scrutinio, in frigidis ineptientium Aegyptiorum antiquitatibus, si modo antiquitatibus, defixae studiosorum hominum mentes haereant, totaque Israelitarum religio Politici magis alicujus vaframenti speciem habere videatur, quo sive Deus sive Moses regnum sibi in eo populo firmavit, quam umbrarum suarum integumentis ad Christum ducere; asuo, Theologi, officio minime alienum censuit, si justo dogma illud studio excuteret, &quam parum solidis superstruatur fundamentis demonstraret. Cum itaque in epistola dedicatoria, sacrarum literarum auctoritatem asserturus, calamum adversus eos, qui Criticae suae tribunali sanctissimum illum codicem temere subjiciunt, strinxisset, propositique sui indicasset rationem; in opere ipso primum Marshami de sacrorum Ebraeorum origine sententiam, quam jam ante illum Johannes Spencerus in Dissertatione de Urim &Thummim Cantabrigiae a. 1668 edita proposuerat, prolixe exponit, collectis in unum, quae Spencerus &Marshamus sparsim tradiderant, &ita exponit candide, ut illi ipsi causam, quam asserendam susceperunt, clarius explicare, aut subtilius tueri ac exornare non potuissent. Summa doctrinae eorum haec est: Ebraeos olim, cum in Aegypto utramque experti fortunam degerent, oblivioni sensim tradito simplici sanctoque, quem a Patriarchis acceperant, divini numinis cultu, in Aegyptiorum mores paulatim transiisse, eorumque ritus idololatricos suscepisse. Postquam vero Deus eductis ex Aegypto Israelitis, regnum sibi in eo populo constituere legibusque firmare decrevisset, nossetque insulsae pervicacisque ac receptorum semel rituum tenacissimae gentis infantiam ablactari velut e vestigio non posse; rationem eum inivisse, qua ad cultum vere novum, sed per umbratiles quasdam veteris reliquias populum illum deduceret. Itaque ritus non paucos, ineptos eos quidem, at utcunque tolerabiles, quadam velut συγκαταβάσει, sed paulum emendatos, in sacrorum suorum album transscripsisse Deum. Sic enim Tabernaculi Templique magnificentiam, Sacerdotum ordinem splendidumque apparatum, &decoras Pontificis vestes, nec non Urim ac Thummim; ferias &festa, ac hebdomaticum dierum orbem; sacrificia, inque iis hyssopi usum, &vaccae rufae, hircique emissarii ceremonias, lucernarum accensionem &frontalias amyletum serpentis aenei; lotiones crebras; imo circumcisionem ipsam, pluraque alia ex Aegyptiacis sacris in Mosaicum cultum fuisse transsumpta. Eam vero sententiam sic exposit lit Witsius, ut primum magnam &admirandam plane veteres inter Aegyptios &Hebraeos in religionis negotio convenientiam, ex mente Spenceri &Marshami, per partes singulas distincteque expendat; ac deinde in medium proferat argumenta, quibus evinci videatur posse, ea in quibus consensus est, Hebraeos ab Aegyptiis, non Aegyptios ab Hebraeis accepisse; Cyrilli etiam Alexandrini, Chrysostomi, aliorumque tum patrum, tum recentiorum scriptorum testimoniis adductis.