Latin
HERMANNI VVITSII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 218
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim non gentiles tantum Historici victoriam illam, non Christianorum Deo, sed suo Jovi Pluvio, vel ipsius Imperatoris precibus ac meritis adscribant, aut a mago quodam procuratam asserant; sed &e Christianis scriptoribus fuerint, quibus narratio illa suspecta, ac rationes, quibus fulciri solet, parum solidae sunt visae: operae se pretium facturum Witsius censuit, si rem omnem curatiore studio excuteret. Itaque cum de facto non dubitari ostendisset, gloriam miraculi sacrilego ausu Jovi Pluvio, inepte etiam vanissimis magorum praestigiis tribui, Christianorum vero precibus merito adscribendam commonstrat; Scaligero tamen, Salmasio, atque Huetio assensus, literas Marci Imperatoris ad Senatum, quae in B. Justini operibus nunc vulgo visuntur, genuinas non esse, sed ab alio quodam confictas ac suppositas. DESCRIPTION DE L UNIVERS &c, Par Allain Manesson Mallet, Maistre de Mathematiques des Pages de la petite Escurie &c. sive Alani Manessonii Malleti, Puerorum nobilium Regii Stabuli minoris Informatoris Mathematici, olim Architecti militaris &rei tormentariae praefecti in Lusitania