Latin
DESCRIPTIO UNIVERSI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 220
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hunc sensum ex Malleti verbis, ut jacent, nemo forte exsculpserit. In Saxoniae superioris descriptióne p. 78, 80, ut &alibi passim, de Episcopatibus, Abbatiis, Comitatibus, Civitatibus, ex Matriculis, quas vocant, Imperii obsoletis, Autor non pauca hausit, quae erronea sunt; tum in nominibus multipliciter lapsus est: nihili enim sunt voces Widerfeld, Rugenstein, Bluchlingen: nec unquam fuit Burggraviatus Tautenbergensis, sed Baronatus, Equestri Thuringorum Ordini olim annumeratus, nunc Praefectura Ducalis. Neque, ut de aliis taceamus, superest hodie antiqua forma Comitatus Beichlingensis, sed exstinctae illius stirpis praedia &pagi ab equestribus familiis in Thuringia possidentur, maxime a splendidissima Wertherorum gente, praeclaris in patriam meritis olim &nunc illustri &conspicua. Pag. 78, ditiones Russorum sive Ruthenorum de Plavia (qui Comitum titulum nuper gerere coeperunt, Dynastae Illustrissimi &vetustissimi, olim Advocati dicti) gravissimo errore in Mechlenburgensi Ducatu sitae dicuntur, quas longissime inde dissitas, in Misniae &Voigtlandiae finibus jacere palam est. Martisburgum sive Mersburg, &Naumburgum, Ducatus minus recte salutantur; non enim Ducatus titulum habent, sed Episcopatus nomen retinent, quanquam a Ducibus Saxoniae Electoralis lineae regantur. Tertius etiam clientelae Saxonicae Episcopatus Misnensis, (primo olim loco gavisus, &inter eos qui Exemti dicuntur) male Ducatus Saxe Meißein dicitur. Misnia enim vel Episcopatus, vel Marchionatus nomen est, non Ducatus: &Misna urbs arces habuit tum Episcopi, tum Marchionis; uterque etiam separatas possedit provincias, sicut &olim Burggravius ejusdem loci. Nunc omnia plenojure ad POTENTISS. ELECTOREM SAXONIAE spectant. Pag. 92 Hennebergicus Comitatus ita inter Saxoniae Duces divisus dicitur, ut Electorali lineae septem, Vinariensi quinque unciae cesserint. Ast plane inversa haec sunt, cum huic septem, illi vero quinque unciae tributae sint. P. 108 Gorlitiae in Lusatia Academia seu Universitas esse dicitur, quae nunquam ibi fuit. Sed haec, omissis aliis, speciminis loco sufficiant: plurima talia in descriptione aliarum provinciarum notare poterunt, qui earum gnari sunt. Itaque &Autor ansam habebit secundam curam adhibendi: &iis, qui Germanicam libri editionem moliri dicuntur, cautione &diligentia in abstergendis, naevis erit opus. Neque nos alio fine haec commentati sumus.