Latin
NOUVELLE MANIERE DE FORTIFIER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 226
Unproofread scanNot analysed yet
His subnixus praesidiis, &longo cumprimis armorum usu edoctus Blondellus, in defendendis non aeque ac oppugnandis locis Architectonicen hactenus profecisse, novam hanc muniendi adornavit methodum: non frustra scilicet se futurum ratus, tali genere munitionum excogitato, quod obsidentium vires diminueret; obsessis vero facultatem locumque concederet, majorem tormentorum militumque copiam hostiumviolentiae opponendi. Pensatis autem defectibus, quibus, cum Italica Gallicaque muniendi methodo, Batava praecipue conflictatur, cujus imbecillitas per nupera maxime regis Galliarum in Belgiis bella se prodidit, persuasus est Autor munitiones nonnisi vitio brevitatis alarum (tanquam brachiorum) defendentium, admotae vi succumbere: has ergo cum collo propugnaculorum sic extendendas censuit, ut construendis pluribus suggestibus tormentariis sufficerent, qui cum fossam ab omni parte obnoxiam haberent, &hostium molimina in erigendis ex adverso valli aggeribus everterent; tum praestructa opera pari, ac fossam ipsius munimenti, virtute tuerentur; nec tamen lineam defensionis nimium producerent. Id instituti sui duobus Autor discursibus persequitur, quorum prior historiolam complectitur eorum, quae inter ipsum aliosque Ingeniarios acta &disceptata sunt, tunc cum demandata Autori regio jussu praefectura operum publicorum, Parisiis anno 1669 &sequentibus, commodo civium &urbis ornamento excitatorum, frequens ipsi cum ejusmodi artificibus, aliisque architecturae militaris peritis commercium intercederet. Commemorat hic recensum, rogatu illorum a se institutum, eorum omnium, quae circa celebriora munimenta, sibi toto fere terrarum orbe visa, diversasque illorum rationes, notatu digna compererit: non dissimulata misera conditione fortalitiorum Turcicorum, &robore eorum minime formidando. Subjungit deinde, ut speciatim de singulis artificiis muniendi, ab Architectis hucusque vulgatis &introductis, invicem commissis rationibus contulerint; habitosque hos discursus, si in ordinem redigantur, justum volumen confecturos pronunciat: materiam tamen eorum in peculiari Opere architectonico, Serenissimi Delphini usibus conscripto, &propediem cum reliquo Cursu mathematico regis auspiciis lucem visuro, non perfunctorie a se tractatam profitetur.